Annus
2 0 0 9


Gelu arcticum

Gelu ex arctois regionibus

Et nivosae procellae et insolitum frigus damnis victimisque totam Europam constraverunt: quindecim homines in Polonia ob gelu perierunt, ubi sub decimum gradum negativum centigradum totus dies Solis peractus est, rigidum coelum mansit in tota Europa orientali, apud Germanos vel ad tricesimum tertium gradum negativum perventum est. AŽronaves tamquam tramina ferriviaria plerumque proficisci non potuerunt: Eurosidus, quod est celerrimum tramen ferriviarium sub freto Britannico viatores Britanniam aut Galliam versus transportans, per totum diem dominicum immotus stetit, nam Veneris et Saturni diebus duo millia circiter viatores in Eurocuniculo captivi sedecim horas propter interruptiones electricas manserant, fluxu electrico propter nimium frigus interrupto. Nives copiosae in Hibernia septemtrionali, in Scotia et Anglia deciderunt, Caleti et Dubris portus ob adversum caelum navibus interdicti sunt, magnae diffucultates in aŽriportibus Anglicis fuerunt. In plerisque Europae regionibus rigidissum est caelum, nivibus candidae planities et urbes, thermometrum sub gradu nullo constans.

Pari rigore afficiuntur USAe civitates ad orientem et septemtrionem vergentes a Nova Anglia usque ad Virginiam et Kentukiam, haud exceptis Novo Eboraco (in imagine adposita), Vasintonia et Philadelphia urbibus: quartus quisque Americanus gelida et nivosa tempestate afficitur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae