Annus
2 0 0 9


Hibernia pactioni assentitur

De assensu Hibernorum

Electores Hiberniae Olisoponis pactionem adprobaverunt, quam ante sedecim menses reiecissent; duodesexaginta tamen centesimae civium tantum opiniones suas patefactum se contulerunt. Tertius quisque eorum, qui in scidula signum adposuerunt, pactum Europaeum recusavit, ceteri probaverunt.

Auctoritates Europaeae Hibernorum exitu cognito magnopere gavisae sunt, primus omnium praesidens hodiernus Carolus Bildt, qui “Haec victoria est – inquit - magni momenti tam Hiberniae quam toti Europae”. Rei publicae minister primarius populum voce nitida elocutum esse dixit, ut futura tempora una cum Europa amplectatur; similia dixit praesidens Consilii Europaei Manuel Barroso. Oppositores conquesti sunt abolitionem anni preteriti populi consilii.

Posthac Cechis et Polonis de pactione acceptanda deliberandum est, quorum senatus iam assensi sunt. Sed rerum publicarum senatuum consilia praesidentibus subscribenda sunt, qui ambo iam diu cunctantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae