Annus
2 0 0 9


De armis letalibus deminuendis

De armis letalibus deminuendis

Moscuae praesidentes USAe Baracus Obama et Russiae Demetrios Medvedev convenerunt, ut de pluribus rebus disputarent et si fieri posset coniunctim gravia documenta subscriberent. Maximi momenti observatoribus videtur deliberatio communis armorum nuclearium numerum minuendi: armamentaria ex mille et quingentis ad mille et centum capita nuclearia proximo septennio deminuentur ideoque securitas totius orbis increscet.

Praeterea aŽronavibus Americanis per caelos Russos transvolare licebit, ut arma et instrumenta copiis in Afganistania bellantibus afferantur et milites per aŽra transvehantur: nam ambo praesidentes bellum contra AlcaŽdam vincendum esse putant. Attamen neque de praesidio caelesti contra missilia neque de Georgiae integritate servanda duo potentissimi viri convenire potuerunt. Praesidens Baracus "Nobis exemplum praebendum est - inquit - ut ceterae civitates viam eandem assequantur."

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae