Annus
2 0 0 9


Troops arrest Honduran president

DEMOTUS EST PRAESIDENS, QUI LEGEM MUTARE VOLUIT

Commutatio rerum Honduriana

A militibus apprehensus est atque in vicinam Costaricam (Oram Divitem) adductus prasidens Honduriae, Manuel Zelaya, qui voluit legem adhuc valentem mutatum iri ita, ut ipse denuo munus praesidentatus petere posset. Zelayam apprehendi iussit militibus Supremum Tribunale Hondurianum. Nuntiatum esse milites eum multo mane recte a lecto in castra extra urbem capitalem Tegucigalpa adduxisse. Deinde in vicinam Costaricam transportatus est Zelaya aeroplano militari.

Secundum hodiernam Honduariae constitutionem unicuique non licet munus capitis terrae petere plus quam semel. Periodus autem praesidentiatus Zelaya lege finire debeat mense Ianuario anni 2010. Praesidens decrevit tamen plebiscitum (quod hodie, die scilicet Solis, erat peragendum), quo populus rogaretur, utrum praesidenti liceret plus quam semel in munere mansurum conari. Referendo tali tamen reclamabat Suppremum Tribunale atque magna pars Congressus (parlamenti), etiam multi legati ipsius praesidentis Factionis Liberalis.

Zelaya notus est mutatione foederis Honduriae cum USA. Qui loco Washingtoniae fautorem sibi invenit praesidentem Venetiolanum, populistam Hugo Chavez. Hic mutationem rerum in Honduria factam statim condemnavit, dixitque eam peractam esse ab "imperio Yankeeano".

Honduria est civitas satis pauper Americae Centralis, habet paulo plus septem miliones incolarum, exportat cofeam et arienas (bananas). Mutationes rerum a militibus antea hic factae sunt annis 1963 et 1975; post hanc summam potestatem regimini civili redditam esse demum anno 1981.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae