Annus
2 0 0 9


De Bernardi Madoff fraude

De Bernardi Madoff fraude

Bernardus Madoff, qui praesidens fuit fori mercatorii Nasdaq, ubi electronice negotiari solitum est, in vinculis iacet. Quem investigatores Americani putant plurima scelera perpetrasse: quattuor fraudes molitum esse, pecuniam sordidam abluisse, mendacia documenta instruxisse, verbis peieravisse, auctoritatibus USAe foris mercatoriis invigilantibus mentitum esse, pecuniam furatum esse. Quae omnia ab anno MCMLXXX perfecisse retur, quamquam ipse se post decennium coepisse confessus sit. Investigatores requirunt, num quis sceleris socius fuerit, Bernardus tamen ait se solum egisse, novorum clientum divitias superioribus remunerationis causa reddens. Qua ratione summatim quinquaginta milia milionum dollariorum (id est quadraginta circiter milia milionum euronum) fraudibus nuper detectis evanuisse existimantur. Multa milia victimarum, quae opes suas amiserunt, irascuntur veriti, ne reus crimina sua confessus ante iudices non deferatur ideoque verum non patefiat. Damnis ingentibus multis irrisio adicitur, quibus vectigalia iure pendenda fuerunt pro lucro, quod numquam acceperunt.

Bernardus Madoff per quadraginta annos spectatus vir in foris Wallstreetensibus fuit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae