Annus
2 0 0 9


HAGA ACCUSAT PRAESIDENTEM SUDANIAE CRIMINUM BELLI

HAGA ACCUSAT PRAESIDENTEM SUDANIAE REUM CRIMINUM BELLI

Ius internationale Rubiconem transgreditur

Internationale Tribunal Hagense (ICC) decrevit apprehendendum atque in ius vocandum esse praesidentem Sudaniae, Omar Hassan al-Bashir, qui a iudicibus ICC suspicatur reum esse crimunum tempore belli in provincia Darfur patratorum. Quod evenit primum in historia tribunalis, ut dux civitatis adhuc munere fungens in ius vocetur. Tribunalis locutor addidit ICC non potuisse, contra petitionem nonnullorum iudicum, 65 annorum Bashir criminis genocidii incriminare ob non satis solida huius rei argumenta.

Bello ab anno 2003 ab agminibus regiminis Sudaniensis contra gentes provinciae Darfur acto iam 250-300 milia civium imprimis incolarum gentium Zagava, Fur et Messalit - vitam amisisse putantur. Tres miliones hominum domo expulsi sint. Quibus accusationibus regimen Sudaniense respondet a se factis aestimationibus, secundum quas tantum 10 milia hominum mortuos esse in toto bello Dafrurensi.

Decreto Hagensi maxime indignati sunt magistratus Chartumienses, qui in responsione consilia ceperunt expellendas esse de hac terra decem occidentales societates charitativas, in numero quarum etiam Oxfam, quae aquam ad vitam sustentandam necessariam apportat circiter 100 milibus incolarum Darfuriae. Ambasciator Sudaniensis ad Nationes Unitas ad accusationem respondendo dixit Shakespeareanice: Omnia myra Arabiae non sufficient, ut hanc immunditiam purgent...

Neque consiliis ICC gaudent protectrices Sudaniensium, Sinae, qui iam declaraverunt se contra accusationem apud Nationes Unitas reclamaturos. Reprehendit actiones ICC etiam Ligatio Terrarum Arabicorum.

Incriminatione Hagensi divulgata, Bashir apprehensus esse potest, si fines Sudaniae umquam transgrediatur. Verum periculum ei tamen imminet tantum in civitatibus occidentalibus, imprimis in Europa et USA. Quo nemo eum iam diu invitat. Ipse Bashir decrevit se mox iturum esse Catariam, ubi capita civitatum Arabicarum se mense Martis exeunte convenient.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae