Annus
2 0 0 9


De magno Gallorum operistitio

De magno Gallorum operistitio

Multitudo innumerabilis vias foraque cunctae Francogalliae Jovis die occupavit, ut contra regimen conquereretur: tramina ferriviaria et aŽrinaves partim immota manserunt, e. g. tertius quisque volatus ex Orlyensi aŽriportu, secundus quisque hamaxostichus; domi mansit tertius quisque magister, quartus quisque tabellarius. Plerique Francogalli operistitio assensi esse ab opinionum exploratoribus putantur. Laboratorum societates XXV centena milia hominum summatim in urbibus et oppidis reclamasse narrant, custodia publica decem tantum: Lutetiae Parisiorum LXV milia reclamantium a Foro Bastillae in mediam urbem se contulerunt, ubi perpauci iuvenes lagoenas incendiarias in luxuriosam tabernam quandam coniecerunt: in quos astynomi confestim impetum fecere. Lugduni XXV milia, Massiliae centum saltem milia, compluribus in urbibus catervatim laboratores molestiam suam patefecerunt.

Dux societatis operariae CGT Bernardus Thibault coram populo a Nicolao Sarkozy rei publicae praesidente poposcit, ut gravi discrimine agnito aptiora consilia quam antea caperet. Cui agnoscendum fuit tot cives iure propter difficultates oeconomicas sollicitos esse neque sibi surdum esse licere: ideo septimana proxima ipse cum laboratorum societatum ductoribus conveniet de oportunis renovationibus disputaturus.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae