Annus
2 0 0 9


Fenus Europaeum rursus deminutum esse

Fenus Europaeum rursus deminutum esse

Cum Vilhelmo Duisenberg regnante fenus paene immotum manere solitum esset, praesidens Argentariae praecipuae Europaeae Johannes Claudius Trichet (quem in imagine adposita aspicis) recentissimo tempore quadrimestri quater id deminuit, a quattuor et quartam partem (4 %) ad duas centesimas (2 %): inde sperant illi, qui argentariam Europaeam ducunt, rebus oeconomicis subsidium allatum iri. Postremum hoc Jovis die factum est. Idem praesidens nuntiavit fieri posse, ut mense Martio fenus ultra minuatur: nam res oeconomicae a mense Septembri recedere iure dicuntur. Numquam ab anno bismillesimo quinto tam vili pretio pecunia in Europae civitatibus, quae eurone utuntur, venum data est, tametsi in Britannia sesquicentesima (1 %), in Civitatibus Americae Unitarum quarta centesimae parte ( %) vel minoris venit.

Cum diurnariis colloquens, Johannes Claudius "Manifestum est - inquit - euronis regionem gravi remissione laborare propter procellas oeconomicas increscentes et amplificatas." Putant observatores facultatem fenoris deminuti ex inflatione minore ortam esse: iacet enim petrolei pretium. Commercia tamen in euronis regione numquam tam modica fuere.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae