Annus
2 0 0 9


"Proposita nostra fere assecuti sumus"

"Proposita nostra fere assecuti sumus"

Rectores IsraŽlis Hierosolymis Solis die convenerunt deliberaturi, quid agendum esset. Ehus Olmert, minister primarius, dixit fere obtenta esse omnia proposita tum praefixa, cum Hamae stationes et instituta conicere deliberaverant; idem negavit tamen hostilibus mox finem imponendum esse, nam acriter Gazae etiam nunc pugnatur: plus patientiae perseverantiae laboris opus esse. "Nemini - confirmavit de Nationibus Unitis cogitans - licet constituere, utrum nobis percutere liceat an non".

Cum duodecim missilia in IsraŽlem meridionalem die Solis coniecta sunt, tum sine intermissione Gaza et loca propinqua pyrobolis percussi sunt: ad tempus funebris mortuorum computatio tredecim IsraŽlianorum, DCCCLXXIX Palaestinorum est. Chartulae Gazae incolis desuper iactae sunt, quibus ipsi monentur ut insulas deserant ubi Hamae duces et militiae sunt. Sed firmiter exercitus nuntius negavit pyrobola phosphorica in Palaestinos deiecta esse: quod medici suspicantur, sauciorum ustionibus observatis.

Interea Saturni Solisque diebus plurimis in Orientis medii et Europae urbibus contra IsraŽlianorum res gestas reclamatum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae