Annus
2 0 0 9


Gazae res in peius ruere

Gazae res in peius ruere

Ordo Nationum Unitarum nuntiat auxilia Gazae incolis intermissum iri, quod Jovis die milites IsraŽliani operarios aggressi sint; nullum auxilium amplius usque eo afferetur, donec IsraŽliani a vi adiutoribus praestiterint. Interea apud Nationes Unitas legati Civitatum Americae Unitarum, Regni Coniuncti et Francogalliae se promptos esse indutiis petendis dixerunt; nationes tamen Arabicae obstringentem consilium postulant. Observatores putant fieri posse, ut omnes singulae deliberationi assentiantur.

Nuntius rectorum IsraŽlianorum Marcus Regev se moleste tulisse proclamat, quod Nationum Unitarum ceterarumque societatum beneficarum auxilia intermissa sint: regimen omnia gesturum esse quo facilius labor plebi subveniendi perficiatur.Tum consilium Nationum Unitarum captum est, cum autocinetum auxiliarium apud Erez compitum tam vehementer a militibus IsraŽlianis percussus est, ut unus ex adiutoribus perierit, duo vulnerati sint. Nuntius ONUs Christophorus Gunnes "Magno nobis dolori est - inquit - munus nostrum in Gazae zona deserere, donec IsraŽliani securitatem nostram a vi tutam reddant: stationes nostrae percutiuntur, adiutores interficiuntur, quamquam auctoritatibus constet ubi aedificia nostra sint, quo autocineta nostra se conferant."

Etiam secretarius Nationum Unitarum Ban Ki-moon aggressionem militarem condemnavit. Crux Rubra mundana negavit hodie, IsraŽlianos facultatem sibi dare sauciis succurrendi.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae