Annus
2 0 0 9


De novendiali bello

De novendiali bello

Hic nonus dies est, ab initio IsraŽlianae in Gazae regionem aggressionis, quam duces "liquescens plumbum" appellaverunt. Die XXVII mensis Decembris, postquam ex zona Gazae missilia proiecta sunt, aŽronaves IsraŽlianae gregatim pyrobola tam crebre deicere coeperunt ut nemo ab anno MCMLXVII talia commemoraret: illo die CCXXX saltem homines, plerumque Palaestini astyphylaces. mortem obierunt. Postridie pedites IsraŽliani apud fines Gazae congregari coeperunt atque quadraginta cuniculi diruti sunt, qua et commeatus et arma ab Aegypto in Gazae zonam perferebantur. Sed armati Palaestini, praecipue undetricesimo die mensis Decembris, missilia in oppida Iudaeorum proicere perrexerunt: quam ob rem usque ad illum diem quattuor victimae IsraŽlianae numerabantur.

Postero die auctoritates IsraŽlianae nuntiaverunt se occupationi terrestri paratas esse: LXV centena militum iam evocatos esse, XXV exspectari. Pridie Kalendas Januarias IsraŽliani rectores concedunt, ut centum circiter autocineta oneraria per Gaza versus cibaria et auxilia medica transvehant, sed indutias minime in animo habent. Anno nuper coepto impetus non intermittitur et Nizar Rayan, unus ex Hamae ducibus, eiusque familia pyrobolis occiduntur, interea quadraginta missilia in provinciis meridionalibus Judaeorum deiciuntur. Die secundo mensis Januarii multa milia Palaestinorum in urbibus cis Iordanem et Hierosolymis necnon multis in urbibus Europaeis et Americanis contra bellum reclamant, neque desunt IsraŽliani qui in foris patriae suae pacem magna cum voce postulent. Postero die non tantum ex aŽre sed etiam ex mari zona Gazae percutitur: Beit - Lahiyae meschita diruitur ubi fideles muslimi congregati sunt; primo vespere copiae terrestres Gazam septemtrionalem mediam et australem eodem tempore ingrediuntur, cum armatis Palaestinis confligentes.

"Multos dies durabit" aiunt IsraŽliani rectores. "Militibus Judaeis hoc sepulcretum fiet" aiunt Hamae duces.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae