| POST BIS MILIA ANNORUM
 POST BIS MILIA ANNORUM Aqua denuo in vinum mutata 
 Ecce miraculum verum: aqua in vinum mutata! At non tempore
nuptiarum in Cana Galilaea ante duo fere milia annorum, sed
nostra aetate, primo die Solis mensis Octobris huius anni in
oppido Marino ad Romam. Ut nuntiat "Il Messaggero", ibi
subito ex epitoniis aedium in media parte oppidi pro aqua vinum
prosiluit, at vinum verissimum, album ac spumescens. Res tota, ut mox repertum est, effectum erat erroris
operariorum hydraulicorum, qui festum annulare parabant, cui
culmen semper esse solet vinum repente surgens e salientibus in
foro centrali huius oppidi, lauris floribusque ornatis (ut in
photographemate). Hoc anno tamen operarii (qui fortasse ipsi
nimis huius vini gustavissent, noluerunt enim rem malam
celebrantibus praebere) praeter in salientes, in aquaeductum
publicum tria milia litrarum vini pro aqua direxerunt. Omnes tamen festi participantes, qui cyathis armati in forum
advenerunt, frustra culmen sollemnitatis exspectabant. Scripsit  
     
 
 |