Annus
2 0 0 8


Catholicis Singapuranensibus huic rei reclamitantibus,

USU COMMERCIALI EFFIGIEI CHRISTI INDIGNANTUR SINGAPURANI

Salus per cosmetoria?

Catholicis Singapuranis huic rei reclamitantibus, complexus mercatorius Wing Tai coactus est e tabernis revocare cosmetoria sua in pyxibus, quae praebent effigiem aut Iesus Christi aut Mariae matris eius. Haec cosmetoria a societate Americana Blue Q fabricata sunt et in Asia Occidentali distributa actione commendaticia, quae utitur effato commerciali 'Looking good for Jesus?' (Placearisne Iesu?).

Inter cosmetoria est exempli gratia ceroma femineum 'vanilla virtuosa' nuncupatum necnon liquidum balneare nomine 'Get tight with Jesus' (Propius fias ad Iesum), monstrans Christum a duabus mulieribus adoratum.

Inter 4,5 miliones civium Singapuram inhabitantium 15 centesimae catholici sunt.

Scripsit Stanislaus Tekieli

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae