| I
 04.02.2008 I. Sunt concertationum plenae disputationes in Britannia de nova aede Mahumetana Oxoniensi cuius e turri sacerdos voce iubente magna suos ad preces Arabice convocare cupit. Qua in re ab episcopo Anglicano sublevatur:
 <http://www.theoxfordtimes.net/search/display.var.1955738
 .0.bishop_backs_mosques_call_to_prayer.php>
 
 II. Episcopus autem Anglicanus natione Asiatica qui de re dissidet summo etiam discrimine imminente tacere nolit:
 
 <http://www.telegraph.co.uk/news/main.jhtml?
 xml=/news/2008/02/03/nislam103.xml>
 
 III. In periculo versatur res publica Aegyptiaca ob tumultuosam Gazam:
 
 <http://www.corriere.it/esteri/08_febbraio_04/problema_egitto_israele_
 palestina_20cbd8ca-d31e-11dc-8916-0003ba99c667.shtml>
 
 IV. Comitia apud Americanos habentur quibus duarum partium designantur duces:
 
 <http://www.welt.de/politik/article1621936/Obama_ist_der_
 Aufregendste_seit_Bobby_Kennedy.html>
 
 V. De picturis perantiquis in solitudine a militibus consulto foedatis:
 
 <http://entertainment.timesonline.co.uk/tol/arts_and_
 entertainment/visual_arts/article3280058.ece>
 
 Datae prid. Non. Feb. a.s.n. MMVIII e Britannia.
 Scripsit  
     
 
 |