Annus
2 0 0 8


MARGARITA SCOTICA

MARGARITA SCOTICA

Cognomento Scoticae, et non Scotae, appellatur Maria ideo, quod illa non fuit oriunda e Scotia, sed illuc uenit et consedit. Nata est enim anno millesimo quadragesimo tertio (1043) in Hungariae domo regali. Ipsa uero fuit neptis Edmundi Anglorum regis, quem postea deuicit Danorum rex Kanut Magnus. Qui Anglicam familiam regalem transferri iussit in Suetiam, probabiliter eo fine, ut illic necaretur. Re quidem uera paulo post rex Edmundus occisus est.

Condicionibus tamen internationalibus paulo post mutatis, filii regis, intercedente Poloniae rege Boleslao Strenuo (Chrobry), missi sunt in Hungariam. Ibi Eduardus Etheling uxorem duxit filiam Stephani regis, e quo matrimonio nata est Margarita.

Adulescens quidem reidiit in Angliam hortatu noui regis Eduardi, sed paulo post, cum Normanni Franciae duce Guillelmo occupauissent Angliam, Margarita cum suis exsulare debuit eorumque nauis casu quodam, seu potius tactu Prouidentiae, appulit ad litora Scotiae.
Suasu matris illa nupsit regi Scotiae Malcolmo III, quocum habitura erat duas filias et sex filios. Diuino cultui addictissima, templa plurima et coenobia partim ex intergo excitauit, partim resarciuit, et sacra supellectili ac largo censu ditauit. Praeter rem ecclesiasticam, de qua optime meruit, laudanda est eius sollertia in educandis filiis, qui omnes eius pietatem secuti sunt. Matilda filia facta est regina Anglonormanniae, tres autem filii – Edgar, Alexander, Dauid – subsequenter obtinuerunt sedem regiam Scotiae, confirmantes operam sanctae matris.

Margarita eminuit etiam in iuuandis egenis, quorum numerosis gregibus non solum stipem suppeditabat, sed etiam, sed etiam trecentis quotidie dapes praebebat. Non raro flexis genibus ad modum ancillae ministrabat aegrotis, uel pedes lauans uel ulcera eorum osulis fouens. His autem aliisque piis sumptibus non solum suas tantum uestes et monilia exspendit, sed ipsum quoque aerarium regis non semel exhausit.

Toleratis demum ad patiantiae miraculum acerbissimis doloribus per semestrem, obdormiuit in Domino, annos nata fere qunquaginta duos, quo die facies eius, diuturni morbi macie ac pallore foedata, insolita quadam uenustate refloruit. Miraculis etiam post mortem clara, Clementis papae X auctoriate canonizata et patrona Scotiae constituta est.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae