Annus
2 0 0 8


01Towering 55m (

Illuvie Indiam his diebus vastante tiger alba per aquas vadere debet in therotropheo urbis Hyderabad.

Ruber est color gregis Ferrari, cuius membra hoc photogrephemate monstrantur ultimas curas facientes ante cursuram Pretii Grandis Formulae Primae die proximo Solis Singapurae habendam.

Ballatrix Flamenco Sara Baras artem suam exercet ante saltationem in Odeo Sydneiano.

Tali modo autem exercent artem suam agmina militum delectorum Coreae Meridionalis ante pompam Seuliae habendam occassione 60 anniversarii exercitus huius rei publicae.

Praesidens Russiae Dmitry Medvedev descendit in navem submarinam nucleariam tempore lustrationis armorum in portu militari ad urbem Vladivostok.

Hic iuvenis simius pongo (orangutan) examinari debet a medicis veterinariis Sinensibus postquam repertum sit maximam copiam lactis in hac terra substantia quadam venenosa contaminatam. Quo lacte etiam, ut timetur, animalia in viridariis nutriti sunt.

Crista pinnarum ornatus Indianus gentis Pataxo documenta in Summum Tribunal Brasiliense trahit, ut in ius vocet leges, quibus terra suorum annis sexagenariis et septengenariis vicesimi saeculi ab ipsis erepta agricolis tradita est.

Si vellus ovium est caerulei coloris, sine dubio aut deliramus aut in pratis ad urbem Anglicam Newcastle esse debemus. Tertium non datur.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae