Annus
2 0 0 4

Modo e feriis bene recreata reverti

Modo e feriis bene recreata reverti.
Prima septimana in Styria migrationes montanas feci, secunda Morsaci in Helvetia seminarium Latinitatis vivae participavi. Mirum in modum fortunata eram, quod usque ad diem profectus crebrae pluviae ceciderant, sed quasi totis feriis meis tempestas bona erat. Nescio, an etiam in linguis vestris hoc proverbium exstet: Cum angeli iter faciunt, caelum gaudet!

Styria (Steiermark) est regio iucunda in media Austria sita, multis montibus, silvis, in meridie etiam vineis praedita. Cum grege circiter 25 hominum in parte sptentrionali, quae "Steirisches Salzkammergut" vocatur, versata sum. Cum ibi lacus pulchri inter montes Alium siti sint, illa regio iam pridem a multis hominibus visitari solebat. Praecipue oppidum Altaussee notum est, quod multi artifices et scriptores ibi ferias vel etiam partem vitae agebant et agunt. His locis amoenis igitur cottidie migrabamus a quodam magistro biologiae ducti, qui nobis permulta de floribus, de arboribus, de saxis, interdum de animalibus demonstrabat et explicabat.

Deinde iter Helveticum feci. Primum amicos meos Helvetios visitavi, deinde primam cenam communem cum participantibus seminarii Morsacensis sumpsi. Maximo cum gaudio Patrem Caelestem, doctricem Sigridem Albert, amicos pristinos, sodales novos conveni. Etiam nonnulli sodales Gregis aderant (Elfrida, Gunther, Victorius). Septimanam integram, ut iam annis anterioribus, inter institutiones et colloquia Latina iucundissime peregimus. Etiam ambulationibus locus dabatur, nam vicus Morsacum supra lacum Quattuor Pagorum inter montes altos situs est, ubi pedibus, funiviis, nave, tramine, autoraeda vel autoraeda longa multi circuitus fieri possunt; ubique prospectus splendidi praebentur. Qua de causa ego post finem seminarii nonnullos dies ibidem permansi et cum Elfrida migrationes longiores feci. Etiam spectaculo de Wilhelmo Tell a Frederico Schiller scripto adfui, quod hac aestate ab actoribus Weimariensibus in prato Rütli exhibetur. Est enim iubilaum bis centesimum illius dramatis. Agitur autem in ipso prato Rütli, in quo illud ius iurandum celeberrimum inter tres pagos primos Helvetiae factum esse dicitur. Illud pratum a vico Morsaco in altera ripa lacus conspicitur. Etiam a Latinistis Saravipontanis duo iubilaea celebrata sunt: fuit enim dies natalis octogesimus Patris Caelestis et vicesimum seminarium Helveticum eo praeside exhibitum. Sed de his rebus et de seminario ipso plura et meliora in Voce Latina legere potestis. Die primo mensis Augusti magnam rem pyrotechnicam (ignes artificiosos) festi Helvetici causa praebitam admiratae sumus. Permulti naves et naviculae illuminatae in lacu conspiciebantur.

Spero vos quoque aestate frui et fortasse nobis omnibus de rebus, quae feceritis, narraturos esse.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae