Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (XIV)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM QUARTUM DECIMUM

Aeróplana si vi motrorum deficiuntur, non statim desinunt volare. Aeróplana enim non tamquam lapides de caelo décidunt. Quae labi pergunt, gigantêa haec aeróplana epibática pluribus radiis instructa, per dimidium aut dodrans horae, antequam, cum aeroplanîga lenem appulsum efficere frustra conatus sit, ad terram allisa diffringuntur. Epíbatae autem nihil animadvertunt. Volare motris defectis non aliter sentitur quam operantibus. Volatur submissius, sed paulo tantum submissius: Maiores enim soni quam motris fiunt vento, qui frangitur aeroplani trunco alisque. Aliquando epíbatae per fenestras prospicientes consternantur terrae aut maris propinquitate inexspectatâ, nisi, quia monstratur aliquod cinêma, diaetariae diaetariique transennas volubiles concluserunt, immo, haud scio an iucundior sit epíbatîs volatus aliquanto submissior.

Aestate amor noster tamquam tale aeróplanum de caelo lentê delapsus est. Aut potius meus amor Hannae; nam qualis fuerit Hannae amor erga me, prorsus nescio.

Retinuimus autem rituale nostrum praelegendi, lavacrum pluvium sumendi, venerem colendi, concumbendi. Praelêgi Tolstoianam fabulam "De bello et pace" scriptam, cum omnibus, quae Tolstoius exponit de historia, de viris magnis, de Russia, de amore et matrimonio, fortasse haec praelêgi per horas quadraginta aut quinquaginta. Denuo Hanna animo suspenso exspectavit, quid fieret in libri processu. At aliter se gessit quam antea; cautius iudicavit, non curavit, ut Natalia et Andreas et Petrus fierent participes mundi sui proprii, quales ut Luisa et Aemilia fierent curaverat, sed intravit illorum mundum tamquam homo iter faciens in terram remotam aut intrans castellum, quod inire permittitur, in quo ei licet morari, quod aliquatenus noscit, tamen non considerat nisi quadam cum verecundia. Quae usque ad id tempus Hannae praelegeram, iam antea mihi nota fuerant; sed fabula "Belli et pacis" mihi quoque erat nova. Hoc iter in terram remotam faciendum fecimus communiter.

Unus alteri nomina blanda excogitavimus. Hanna autem coepit me non iam solum appellare puerulum, sed etiam attributa et diminutiva mihi imponere, qualia fuerunt rana aut bufo aut catulus aut silex aut rosa. At ego perrexi eam Hannam appellare, usque dum eadem me interrogavit: "De qua bestia tu cogitas, si me bracchio tenes circumclusam, oculos claudis, de bestiis cogitas?" Tum oculis clausis cogitavi de bestiis. Iacebamus unus corpori alterius adiuncti, caput meum Hannae collo erat appositum, collum meum Hannae mammis, bracchium meum dextrum sub Hanna et Hannae dorso, meumque bracchium sinistrum Hannae clunibus. Bracchiis manibusque autem Hannae dorsum latum mulcebam, eius femora dura, solidas eius clunes necnon sentiebam eius mammas ventremque collo pectorique meo firme appressos. Hannae cutis cum esset laevis et mollis, eius corpus cuti suppositum erat robustum et firmum constansque. Manum in Hannae suram cum imposuissem, sensi musculos continuo micantes. Quo monitus sum de micatione cutis, qua equi student fugare muscas. "De equa cogito."

"De equâ cogitas?" Hanna corpus suum a meo solvit, surrexit, me aspexit. Me aspexit consternata.

"Displicetne cum equâ comparari? Cogito de tali bestiâ, quia tam iucundum est cutem tuam tangere, quae est laevis et mollis et infra cutem corpus tuum est solidum et robustum. Et quia sura tua micat." Explicavi Hannae, quales res mente inter se associassem.

Hanna autem aspectavit musculos surarum suos micantes. "Equa", capite concusso, "Nescio..."

Hoc alienum erat ab Hannae consuetudine. Alioquin clare indicabat, utrum aliquid comprobaret an reprobaret. Oculos eius territos cum viderem, paratus fueram , si necesse erat, omnia revocare, me accusare, Hannae veniam petere. Sed nunc conatus sum assequi, ut illa ignosceret, quod a me comparata esset cum equa. "Similiter te appellare possim 'hippam' aut 'attatam' aut 'eculeam" aut 'bucephaliscam'. Te equae cum comparo, neque cogito de dentatura neque de calvaria equina neque quacumque de re alia, quae tibi displicet, sed de aliqua re bona, calida, molli, robusta. Tu non es lepusculus neque cattula neque tigris - huic enim inest aliquid mali, sed mala quoque non es."

Hanna in dorsum supinata bracchia capiti supposuit. Nunc ego corpore erecto illam aspexi. Hannae oculi in vanum sunt aversi. Paulo post eadem faciem suam mihi advertit. Nunc ex Hannae vultu eluxit mira quaedam indulgentia. "Certe mihi placet a te appellari nomine equae aut aliis nominibus equinis - quae explices, quaeso".

Aliquando una fuimus in oppidi propinqui theatro ibique vidimus fabulam "Insidiarum et amoris". Hanna cum primo viseret theatrum, omnes res ei iucundae erant et delectabiles, a fabulae actione ad vinum passum in pausa bibendum. Ego bracchium Hannae cinctui circumposui nec curavi, homines quid cogitarent de nobis consociatis. At scivi si in theatro oppidi mei patrii essemus, me certe curaturum fuisse, quid homines sentirent. Hanna quoque num hoc scivit?

Hanna scivit me aestate non iam nihil curare nisi se ipsam et scholam et discentiam. In dies saepius ego sera hora postmeridiana ad illam vêni e natabulo. Ibidem enim inter se conveniebant classis sociae sociique, una fecerunt pensa scholaria, ludebant pedifollium et follem volaticum et ludum ternarium necnon ludebant amorem. Ibidem cum fieret convictus nostrae classis socialis, magni aestimavi me eidem convictui interesse eiusdemque esse participem. Eo quod ego, pro Hannae tempore laborandi, aliis serius veniebam aut maturius abibam, a sociis non minus respiciebar, immo auctoritas mea exaucta est. Quod scivi. Scivi quoque me absentem nihil amittere, tamen saepe mihi videbatur eo ipso tempore, quo non eram in natabulo, ibidem fieri rem aliquam mire extraordinariam. Diu non ausus sum ex me quaerere, utrum magis cuperem versari in natabulo quam apud Hannam. At die meo natali mense Iulio cum in natabulo celebratus et nonnisi magno cum desiderio sociorum illinc emissus essem, receptus sum ab Hannâ defessâ et morosâ. Quae nescivit hunc diem esse meum natalem. Illo tempore, quo ex Hannâ quaesiveram, quando nata esset eademque mihi responderat se natam esse d.21. m.Oct., illa non ex me quaesiverat meum diem natalem. Nec eadem fuit morosior quam alio tempore, quo erat defessa. At ego cum stomacharer, quod Hanna erat morosa, optavi, ut abessem, ut in natabulo versarer, apud socias sociosque, ut cum iisdem leviter loquerer, iocularer, luderem cum varios ludos tum amorem. Tum ego quoque morose me gessi; rixâ exortâ cum me ab Hanna nullo iam modo respicerer et contemptim negligerer, denuo timor me invasit, ne illam perderem denuoque factum est, ut me demitterem atque excusarem, usque dum me ad se reciperet. At ego eram indignatissimus.

 

 

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

*aeroplanîga,-ae m. Pilot; pilot

*aeróplanum,-î n. - Flugzeug; aeroplane

*aeróplanum epibáticum - Passagierflugzeug

*aeróplanum plûribus rádiîs înstrûctum - mehrstrahliges Flugzeug

amôrem lûdere - flirten; to flirt. - cfr Dr.Erich Pertsch, Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Erweiterte Neuauflage 1983, Berlin/München/ Wien/ Zürich, p.705, s.v. ludo, 1 e): ...bsd. (dcht.) (v.d. sinnl. Liebe) mit einem Mädchen flirten (in alqa); auch = futuo..." de rectione verbi temporalis cfr OV.Trist.IV 10,1 Ille ego qui fuerim tenerorum lusor amorum.

Andrêas,-ae m. - orig. Andrej, nomen Russicum originis Graecae, persona fabulae Tolstoianae.

applicâre, se a. ad alqd./ corpori alcs. corpus/se applicare = corpori alcs. se adiungere/ prensare alqd. - sich anschmiegen.

*áttata, -ae f. - orig. Hottehüh. Verbo originali agasones solent adhortari equos. Verbum vel potius interiectio Latina, q.e. "attatae" est expressio generalis mirandi aut dolendi aut similis commotionis animi. Praelector ioci causâ excogitavit hoc verbum nomen Hannae ioculare, quia eadem sibi videtur aliquatenus similis esse equae. At Hannae haec comparatio vehementer displicet! Quare? Exspecta fabula partes sequentes!

*bûcephalísca,-ae f. - orig. "Bukeffelchen". Nomen ioculare a Praelectore confictum, secundum nomen equi illius illustrissimi, quem Alexander Magnus in deliciis habuit (Bû-kephalos, i.e. capite bovino instructus). Adiectum est suffixum deminutivum (-isc-) et terminatio feminina (-a), quia nomen ioculare spectat ad Hannam.

*cînêma,-atis n. - Film; film, movie (cfr *cînêmatêum,-êî n. = *cînêmatographêum,-êî n. =

Kino; cinema)

diaetâria,-ae f. - Stewardess

diaetârius,-iî m. - Steward

ecúlea,-ae f. - orig. "Equinchen". Nomen ioculare a Praectore excogitatum, ad Hannam spectans.

epíbatês,-ae m. - Passagier, passenger

fóllis volâticus orig. Volleyball.

*híppa,-ae f. - (Graec., valet equam) orig. "Cheval" (verbum Francogallicum, quod valet equum).

"Însídiae et ámor" - orig. "Kabale und Liebe". Titulus dramatis Schilleriani (Friedrich Schiller, 1759-1805).

lûdus ternârius orig. Skat. Est ludus chartarum, qui luditur a ternis aut quaternis personis. Dicitur etiam ludus Altenburgensis.

*môtrum,-î n. - Motor; motor, engine

natâbulum,-î n. - orig. Schwimmbad.

Nâtâlia,-ae f. orig. Natascha (persona fabulae Tolstoianae, nomen russicum, ducitur a

Natalia: quod significat: puellam, quae nata est die natalicio, id est Christi die natali.

*pedifóllium,-ii n. - orig. Fußball.

Petrus,-î m. - orig. Pierre, persona fabulae Tolstoianae, nomen Francogallicum orig. Graeco-

latinae.

vînum pássum (PLAUT.Pseud.741) - orig. Sekt; champagne.

(Pars quinta decima sequetur!)


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae