Annus
2 0 0 4

SUMMARIUM

SUMMARIUM

Georgius Pilch (quod nomen talpam apud ruricolas significat, hic tamen de scriptore praeclaro agitur) gaudium mihi maximum attulit, dicens sibi placuisse in caupona "Bajka" (i.e. "Fabula") in via Nowy Swiat (Mundus Novus sed etymologice potius nova apertura sive via ultra moenia urbis egrediens) posita tempus terere. Nam est ultima fortasse inter Varsoviae cauponarum ubi res (aut genius loci saltem) immutatae manent a triginta quadragintave annis. Quod immo mirabilius mihi videtur dum scio Pilch per paucos tantum praeteritos annos Varsoviae habitare, seque affirmare hominem pigrum, qui ambulare non amat nisi per nonnullas viaculas ei vicinas – quomodo ergo "Fabulam" invenerit, prorsus nescio. Pilch refuga est Cracoviensis (draco eorum ignivomus certe morte iam ei minatur!), sed re vera natu est monticola, ex oppido Vistula oriundus, quod oppidum magna ex parte a lutheranis inhabitur. Quam originem pater ille Tischner Cracoviae, ubi pro actis hebdomadalibus "Tygodnik Powszechny" ambo commentaria scribebant, revocatus est, suo more dicens: At tu Pilch, Luthere, valde mihi places! (verbo ‘valde’ Polonicum ‘scortum’ significantem et cum kappa incipientem reddere conatus sum).

Ille Pilch nuper drama in lucem edidit "Nartae papales" inscriptum. Quod verbum ‘nartae’ a Finnica lingua, nisi fallor, oritur et per nonnulla iam saecla in Latina nostra locum bonum sibi tenet, sunt tamen qui ‘axes pedarii’ aut ‘soleae niveae’ dicere malunt. Scimus omnes papam Iohannem Paulum II (de quo drama Pilch) olim satis bene nartis prolapsum esse. Quid autem facit Varsoviae Pilch dramate iam scripto? Respondeat ipse: Diem curo. Diem curo, ut vespere, valde excitatus, e televisione audiam qualis tempestas crastina sit. Plerumque eadem est ut hodierna. Aureum vere dictum!

Hiacynthus Podsiadlo, poeta olim a me valde aestimatus, nunc maxime iratus explanare conatur cur carmina sua nova per tempus quoddam iam longinquum nulla lectoribus praebeat. Responsum clarum dare non potest, carmina tamen verissima adhuc nobis ignota ipsa in percontatione insciens declamat, sicut verbi gratia uno haustu: Mentulam scis! In culo eras, merdam vidisti! Ita porro, Hiacynthe, rem tene, verba sequentur!

Denique Agnes Drotkiewicz, scriptor femina iuvenis, stilo Platone ipso haud indigno de rebus quae in bulgis muliebribus inveniri possunt acroasim dat. Res "Museum ultimae deditionis" inscribitur, quod museum, si bene intellego, bulga ipsa est. Cur tamen ita, non mihi sapientioribus sit iudicandum. Quasi in appendice perscrutatur Drotkiewicz bulgas nonnullarum feminarum, amicarum scilicet vicinarumve suarum. Quarum una fatetur: Sine bulga nudam me esse sentio.

Insuper fabulae sermone soluto scriptae Marthae Syrwid et Slavomiri Shuty necnon carmina Eugenii Tkaczyszyn-Dycki, Iohannae Wajs Paulique Konjo Konnak. Adest quoque percontatio res novas studentis sive anarchici Marci Kurzyniec, qui narrat quae isti narrare solent, non placere scilicet sibi ordinem, mores, instituta legesque mundi nostri hodierni. Utinam numquam tempus veniat cum placeant!


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae