EPIGRAMMATA M. V. Martialis



Sunt bona, sunt quaedam mediocra, sunt mala plura

Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber (1, 16)

 

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:

Expulit una duos tussis et una duos.

Iam secura potes totis tussire diebus:

Nil istic quod agat tertia tussis habet (1, 19)

 

Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:

Sed male cum recitas, incipit esse tus. (1, 38)

 

Cum tua non edas, carpis mea carmina, Alelí.

Carpere vel noli nostra vel ede tua (1, 91)

 

Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,

Et te patronum causidicumque putas.

Hac ratione potest nemo non esse disertus.

Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid (1, 97)

 

Et iudex petit et petit patronus:

Solvas censeo, Sexte, creditori. (2, 13)

 

Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.

Nam quod emas possis iure vocare tuum (2, 20)

 

Unguentum, fateor, bonum dedisti

Convivis here, sed nihil scidisti.

Res salsa est bene olere et esurire.

Qui non cenat et unuitur, Fabulle,

Hic vere mihi mortuus videtur (3, 12)

 

Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:

Non cenat, quotien nemo vocavit eum (5, 47)

 

Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?

Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos (7, 3)

 

Omnia promittis cum tota nocte bibisti;

Mane nihil praestas, Pollio, mane bibe (12, 12)