De Harmonia universali, etc...

Scripsit Xavierus Barbastrensis

At ego inter homines, nationes et religiones distinguo sicut amans amatum distinguit, sed ubi amores mei absoni cum alius amoribus sunt, ei amandi uirtutem agnosco. Rati erant budistae: dumque sit amor odium manebit nam impossibile omnium amorum concinnitas est. Si id agnoscamus, etiam in inimicis et hostibus affectuum nostrorum speculum uidebimus et saltem neminem "satanificabimus", nihil humanum infrahumanum putemus; eo modo etiam nostris affectibus "negatiuis" aliquanta nobilitas erit.

Fataliter, maxima odia inter religiones fuerunt quia maximi amores universales ex religionibus orti sunt. Fataliter amores nationales et ideologici maiorem letalitatem quam amores indiuiduales habuerunt quia collectiui erant. Eis dictis, haud dubium sit, quam formosa, pulcherrima plenaque momenta in qua omnes affectus quasi in uniuersali concentu uidentur! Forsitan harmonia uniuersalis exstat sed, inter consonantias, non sine aliquanta dissonantiarum harmonia ut stellae accendantur, campi uirescant post procellas ac montes post terrae motus erigantur; profecto, opus sunt tempora placida in quibus, sudo caelo serenaque terra, ex fragili ouo omnia nascantur, deinde maturescant; opus est tranquillitas contemplatiua, cognitiua et ad lente fruendum...., sed ubicumque caelum semper sudum manet deserta fiunt et ubiubi nulla tensio, nulla uita, nulla "exergeia".

 

Alio rerum ordine, quaedam ambiualentia in hodiernis mulieribus occidentalibus exstat: Strenue pro uestra libertate curatis ac simul religio maxime "androcentrica" cum sua cultura linguaque subtiliter uos prolicit. Forsitan latet aliqua conuergentia in illo quod a Bachofen "ginecocratia dionysiaca" nominatum est cum quadam polygynica imagine..., forsitan in uestris mentibus aliqua intersectio mythica inter bachantes et cuiusdam paradisi puellas post quodque coitum uirgenes latet. (ignosce mihi si aliquod inconueniens dixerim)