Donatio Petri alteri Aragonis 17 ecclesiarum episcopo Gratio Gudalensi ecclesiisque cathedralibus Oscensi et Jacensi (1244):

 

Que iuste pie ac laudabiliter fiunt a principibus et statuuntur scripture debent testimonio roborari, ne in posterorum oblivione et temporis longinquitate vel pravorum hominum malicia in dubium valeant revocari. Manifestum igitur sit presentibus et futuris quod ego Petrus Dei gratia rex Aragonensis comes Barchinonensis et dominus Montispesulani, intuitu Dei et pietatis devotione atque gratia quam semper habui erga Oscensem ecclesiam in qua prima vite spiritualis pabula suscepi, dono et concedo Garsie Oscensi episcopo karissimo meo et ipsi ecclesie Oscensi ecclesias de Almudevar et de Lanaya et de Grayen, de Pompien iuxta Grayen, de Alberola, de Lagunarota, de Berich, de Coscoyllano, de Sancta Eulalia de Penna et de Ançano et de Mercuelo, de Arrasal, de Ventue, de Savinyanego, de Larres, de Leres et de Aratores, istas omnes ecclesias dono iam dictis episcopo et ecclesie Oscensi sive Iaccensi cum omnibus possessionibus quas habent vel habere debent et in posterum sint habiture cum decimis et primiciis oblationibus defunctionibus et cum omnibus aliis siqua sunt vel esse possunt. Has autem omnes ecclesias possideant tam episcopus quam ecclesia Oscensis sive Iaccensis et in perpetuum habeant pleno iure parrochiali videlicet et episcopali cum omni integritate sicut melius dici et intelligi potest sine contradictione et inquietatione alicuius persone ecclesiastice vel secularis, ita quod nec ego nec mei successores nec parrochiani predictarum villarum nobiles sive ignobiles habeant unquam potestatem eligendi vel presentandi personas in illis ecclesiis instituendas, sed episcopus et ecclesia Oscensis et Iaccensis libere et sine contradictione alicuius vel aliquorum ordinent iam dictas ecclesias atque disponant instituentes in illis atque destituentes baiulos atque ministros quos et quando voluerint. Addo etiam huic donationi mee ad plenitudinem rei et mee liberalitatis perfectionem ut in iam dictis ecclesiis nullus unquam clericorum vel laicorum ratione vicinitatis et filiationis habeat vel possit exigere victum, nisi cui episcopus vel Oscensis ecclesia sive Iaccensis ex mera liberalitate voluerint concedere. Et notandum quod hanc donationem feci predictis ex causis et maxime quia episcopus et ecclesia Oscensis obtentu precum mearum et gratia mei et amore concesserunt karissimo Ferrando fratri meo docto abbati Montisaragonis et ecclesie Ihesu Naçareni in iam dicto Montearagone site quartas ecclesiarum de Aierb et de Loar et de Boleia et de Lopynen et de Petraçel et de Bespen et de Sieso, de Lavata, de Arbanes, de Sancta Eulalia, de Robres, de Iebluco. Item notandum quod ecclesias de Almudevar et de Lanaya, de Ventue, de Mercuelo et de Ançano specialiter confero et assigno mense canonicorum Oscensium et ecclesias de Saviyaneco, de Larres, de Leres et de Aratores mense canonicorum Iaccensium, ut tam ipsi quam eorum prepositi habeant ipsas ecclesias integre et sine diminutione et eas ordinent libere atque disponant sine perturbatione et inquietatione alicuius persone ecclesiastice vel secularis, instituendo et destituendo in illis prelatos baiulos atque ministros.

 

Actum est hoc mense madii sub era M.CC.XL.IIII. Petro Ferrandi maiore domus regis existente. G. Romei per regem erat dominus in Cesaraugusta et in Tirasona et in Borgia. Bernardus d'Entenza in Calataiub et in Cetina. Exemen Corneyl in Turol et in Morelo. B. Romei in Osca. B. de Castellaçol in Barbastro et in Aynsa. Martin de Lusia in Luna et in Exea et in Sos. Lopferrenc in Alagon et in Taust. Sanç d'Antillon in Stata et in Montecluso.

 

Datum per manum Ferrarii notarii domini regis. Signum Petri Dei gratia regis Aragonensis comitis Barchinonensis et domini Montispesulani.

 

Ego Ferrarius notarius domini regis scribi feci mandato ipsius mense et era prefixis.