QUID SIT CIRCULUS LATINUS CAESARAUGUSTANUS

Circuli Latini conuentus sunt hominum qui, prae maiorum nostrorum amore linguae, statutis temporis interuallis congregantur ut Latine colloquantur. Tales Circuli Latini per totum terrarum orbem plures pluresque florescunt, et iam pridem in votum erat primum circulum Latinum Aragonensem condere. Duo itaque viri, Xavierus Barbastrensis (qui iam particeps erat circuli Latini Barcinonensis) et Catullus Iaccensis, post nonnullos reciprocatos nuntios electronicos, decreuerunt Circulum tandem condere.

Conuenite ergo sodales! Omnes libenter accipiemini quibus uiua sit cordi lingua Latina. Loco horaque dieque in his paginis nuntiatis nos conuenite et, circum potiones quasdam, Latine colloquemur.

Si quid amplius de Circulo Latino Caesaraugustano vel de Latinitate uiua scire uultis sine ulla haesitatione per cursum electronicum sciscitamini.

Valete omnes et floreat Latinitas uiua!