VITA CIRCULI LATINI ROMANI

******

Proximus conventus habebitur post ferias aestivales. Locus horaque hic nuntientur...

Conventus Septimus

Jovis die 12° mensis Maii 2005 habitus.

Iovis die, XII mensis Maii, in cauponam "CAVE CANEM" nomatam, Maria Gratia, Laura, Angela, Tania, Cesar, Daniel Iuliusque convenerunt hora nona post meridiem.
Magnum gaudium fuit tam plures circa mensam latine loquentes audire.
Cena autem iucunda fuit, cum nuper ingressarum M.Gratiae Angelaeque delectatio summa erat dum latine omnes tam diserte colloquuntur.
Cesar Lauraque tam facete nonnulla narraverunt de vita sua in Urbe nostra ut omnes his actis multo delectati sunt.
Graviter legit inde Iulius pauca de vita Sancti benedicti Nursini, quod nomen novissimus papa se imposuit.
Deinde, postquam pistas ederunt, omnes omnibus et cerevisiam et merum propinaverunt atque salutem Cesar et Laurae dixerunt quoniam Urbem nostram proximo mense relinquent.
Ceteri post ferias se revisere promiserunt.



Conventus Sextus

Martis die 15° mensis Februarii 2005 habitus.

Ad popinam "Il Cantinone" vocatam die quinto decimo mensis Februaris convenimus.
Paululum maesti Daniel Hugo Iuliusque erant, nam amica eorum Tania advenire non potuerat sicut amica altera Marina.
Diis secundis tamen omnia contingere potest et ad cauponae mensam vir quidam cum uxore sua appropinquavit quaerens: "Estne mensa haec ad circuli latini romani dicata?"
Mirati sunt pater filius et consobrinus (i.e. Hugo Iulius et Daniel), atque ex sociis duobus novis multa percontantes, ciborum indicem a famula quaerentes, circum mensam sederunt.
Caesar et Laura in situ interretiali de conventu nostro intellexerunt atque uno tempore ad cauponam convenire statuerunt.
Cena fuit hilaris et latinarum sententiarum dives: Caesar a Càceres, in Hispania, venit et aliquot menses in Urbe manebit ut munere suo fungi possit, Laura autem itala mediolanensis est. Et, res mirabilis, Laurae cognomen Cassius est, itaque Iulius Caesar et Cassius ad eandem mensam cenabant.
De glossario hodiernorum latinorum verborum in situ vaticano a sacerdote quodam confecto nos certiores Caesar fecit (
http://www.vatican.va/roman_curia/institutions_connected/
latinitas/documents/rc_latinitas_20040601_lexicon_it.html#q)
, sicut de libro ad Romam lustrandam latine scripto. Nos autem librum "Lingua latina sine molestia" monstravimus, quem librum Caesar Lauraque non noverant.
Deinde tempus domum redire fuit et ad proximum conventum nos revisere polliciti sumus.



Conventus quintus

Jovis die 18° mensis Novembris 2004 habitus.

Iovis die XVIII mensis Novembris, in cauponam "Il Cantinone" Marina, Tania, Hugo Iuliusque convenerunt. Hoc primum fuit Romani Circuli conventiculum sine Quirino moderatore nostro, et profecto absentia patuit cum nobis eius latini sermonis scientia defecisset.
Marinae Taniaeque primum latine loquentium conventiculum fuit atque parum successit eorum loquendi conatus audiendi vero magis. Paucis de facetiis Iulius locutus est, ad animos relaxandos ne eorum cena prima latina nimis gravis esset. Deinde narravit Hugo de incredibile sua futura opera: ubi nonnulla pericula superaverit, iam octogesimum octavum annum agens, cito in spatia siderea sarmatica astronave Soyuz tres horas navigabit.
Denique vini calices praebiberunt omnes atque popinam (scilicet non sine pecuniam solvisse...), domum petentes, reliquerunt.



Conventus quartus

Jovis die 29° mensis Aprilis 2004 habitus.

Pridie Kal.Maias habuimus conuentum magna sub imbri atque quibuscumque difficultatibus. Cauponam ubi conueniri oportebat clausam inuenimus, Ioueque pluuiente aliam cauponam quaesiuimus nocte appropinquante. Varia post itinera, Tabernam Ciceronis obuia fuit et sine dubitatione Christina et Iulio et Quirinus illic introimus.
De Christinae domo, quae cella ab imperatore Traiano structa est, de rebus aestiuis, id est, de naui Iulii, de thesina et itineribus Quirini et commercio epistulare Christinae, locuti sumus inter pistam (italice pizza) et celeberrimum italicum dulcem quae tiramisù nuncupatur.
Quirinus suam absentiam circulo praecedenti explicauit atque de suo reditu Barcinonensi narrauit. Conuentus finiuit adhuc sub imbre et unusquisque domum rediuit magno cum gaudio post seram latiniloquentem.
Valete!



Conventus tertius

Mercurii die 31° mensis Martii 2004 habitus.

Pridie Kalendas Aprilias convenimus in cauponam "Il Cantinone". Hora octava post meridiem Daniel Iuliusque sedebant ad mensam in parvo triclinio quod tabacum non admittebat.
Paucis post minutis Christina advenit et sine ulla mora velociter latine loquendo in conspectum nostri se produxit.
Non solum pergratos nos fecit eius ad mensam nostra habendi, nam linguam latinam aures nostrae vivam iucundamque narrationem audiebant, sed etiam nonnullos libros qui "Vox latina" praetitulatos erant nobis dono dedit.
Circiter quadraginta minutas post octava hora Hugo ad nos pervenit: iterum libri e Christinae pera transmigraverunt usque ad Hugonis manus.
Magna tamen inquietudo nostra erat quod Quirinus abesset atque nihil de eo compertum esset. Postero die certiores facti erimus hora una ante quam ad cauponam profecturus fuit magna pluvia vehementissimusque ventus in Via Appia plane madidum eum perfecerunt. Quamobrem ei domum redire coactus est neque nobiscum cenare potuit.
Cena autem laeta fuit deque nonnullis latinis sententiis locuti sumus, scilicet "Ibi semper est victoria ubi est concordia" aut "Gutta cavat lapidem non vi sed saepe cadendo; sic addiscit homo non vi sed saepe legendo" et quam bene ad tempora nostra se conformatae sint. Iulius deinde fabellam ridiculam narravit atque ad risum omnes moti sunt. Pistam (quae apud Italicos "pizza" nomata est) comedimus cerevisiamque bibimus. Romae Circulo nostro propinavimus; deinde domos nostras petivimus, alii autoraeda sua, alii automata birota, alii autoraeda meritoria.
Proximum nostrum conventiculum ante Kalendas Maias statuimus se habiturum esse.



Conventus secundus

Veneris die 30° mensis Ianuarii 2004 habitus.

Una cum Iulio et pater eius Hugo et patruelis Daniel uenerunt et Quirinum in taberna 'Il Cantinone', quae prope Pyramiden Cestiam sita est, inuenerunt et conloquium habitum est. Variis de rebus locutum est, inter quas de pronuntiatu restituto linguae latinae qui in Italia parum utuntur; de rebus politicis Italicis et Hispanicis; de rebus agendis patris Hugonis in Costa Rica; et quomodo Ecclesia hodierna uitam agit cum improba hierarchia corrupta et multis humanitati benefactoribus monachis. Etiam memoriam exercitauimus uersusque Aeneidos recitauimus. Cena ualde placuit, cibi romani et dulcia uaria. Iocundum tempus et conuiuium lepidum habuimus, proxumum iam conuentum Februario mense celebrandi spem habentes.



Conventus primus

Lunae die 24° mensis novembris 2003 habitus.

Lunae die huius hebdomadis primus conventus Romae Circuli Latini celebratus est. Quirinus Iuliusque convenerunt in cauponam "Cavour 33", et ibidem cenantes, de variis rebus, inter quas de universitate, Barcinonae et Romae modo vivendi, de amborum vita collocuti sunt Latine. Cum cerebrorum calor nimis vehemens factus sit (arduum enim est latine colloqui nisi assuetus sis) pauco Italice et Hispanice prosecuti sunt. Postquam ad linguae Latinae usum redierant, cauponam reliquerunt et tranquille deambulantes circum Colosseum iter fecerunt, postea ad ecclesiam Sancti Petri "in Vincoli" dicatam pervenerunt, deinde automata birota ad stationem petiverunt et salutationem se dederunt.
Proximum conventum Ianuario mense sese promiserunt adventuri.