DE QVIBVSDAM LARIBVS ORATIVNCVLA

Fuerunt Lares dii indigetes ... dii locorum. Dii scilicet in locis manentes.

Quibus in locis?

In domibus privatis aedibusque publicis, in viis compitisque, in semitis, et in viis quidem permarinis ...

Ubicumque homines versari solent, Lares adfuerunt, ut hominibus eorumque operibus faverent. Et vero sua cuique fuit veneratio, suum nomen quibusdam(1) ut ore Plinii Iunioris dicam.

De ara

Haec ara cuius imaginem delineavi et pinxi inventa est in agri Romani regione illa quae dicitur Portuensis, in qua fuit et adhuc manet transitus ab urbe ad mare.

Ad saeculum ante Christum pertinet. Videtur atrior, cum ex lapide piperino facta sit simplicior rusticaque.

Inscriptionem praebet casu nominativo signatam, haud dativo, cum ara non sit diis ipsis dicata potius vero ostendat numen praesens: deos Lares praesentes esse dicit ... monetque.

Nunc autem misere iacet in Museo Diocletiani thermarum. Exstant in museo illo arae et cippi et sacella plus quam mille Laribus Manibusque, Penatibusque diisque multis dicata. Fere omnia in viridario collecta, in seriem disposita, insequentia crebrioraque tanta vi loquuntur de Romanorum pietate, ut animus commoveatur.

Ara haec ad modum rusticum pertinet, ut dixi. Sacrifici tempore administri sacerdotesque arae sertis florentibus ornatae imposuerunt carbones candentes, in carbonibus ligna, in lignis victimarum carnem: vel vitulum vel porcellum (suem) vel agnum; quae carnes ab adipe suo separatae non erant, quo facilius comburerentur. - Romani perpetraverunt etiam sacrificia incruenta, in quibus liba oleumque, cum ture, oblata erant.

De deo Termino

Nunc transeundum est ad numen secundum scilicet ad deum Terminum, qui sive cippus lapideus sive stipes ligneus in agrorum limitibus adsignatis constitutisque ponebatur.

Erant Termini sacri immutabilesque, qui quotannis die 23a mensis Februarii honorabantur ritibus, quibus nomen Terminalia.

Legamus igitur hos versus ex Publii Ovidii Nasonis poemate (Fasti II) excerptos, qui mihi visi sunt tam pulchri, ut eos delinearem et pingerem sculpturam simulans:

[TERMINE SIVE LAPIS SIVE ES DEFOSSVS IN AGRO STIPES AB ANTIQVIS TV QVOQVE NVMEN HABES - TE DVO DIVERSA DOMINI DE PARTE CORONANT BINAQVE SERTA TIBI BINAQVE LIBA FERUNT - TERMINE post illud LEVITAS TIBI LIBERA NON EST QVA POSITVS FVERAS IN STATIONE MANES...]

Quid dicendum? Vere populus humanissimus, virtute consilioque praeditus fuit ille populus Romanus, qui agrorum suorum, bonorum suorum possessionem non modo ad leges divitiasque spectare aestimaverat, sed etiam ad pietatem et amicitiam.

De instrumento iuridico

Interdum tamen de limitibus contenditur. De limitibus constitutis ne controversiae oriantur opus est illos definire et instrumento iuridico. Haec tabula ad instrumentum quoddam pertinet de possessione quadam definienda: lohannes Petrus Giorgioli maritus mittit Sibyllam uxorem in possessionem bonorum suorum. Qui maritus mihi fuit proavus.

Scriptum, quod ad annum 1677 pertinet, redactum est a scriba publico alicuius pagi Alpini, lingua haud aurea sane quidem spuria, littera modo una pro dipthongis adhibita. Maritus uxorem investit praeter nonnulla bona iam antea nuncupata, ... item super alia petia terre Aratine Brughine avidate(2) site ... (?) ubi dicitur in Zoccadoro sub suis coherent, iis que est mensure perticarum duarum vel circiter, item super illa stantia ad planum terre que aliquando utitur pro quoquina cum sua superioritate usque ad tectum ... (?). Ingrediendo per portam mastram domus habitationis D. Jonis Petri cum tanta parte curtis et lobbia ante scriptam stantiam et eius superioritatem quantum capit quadrature sua et super illo stallino in capite porticus cum capsinella supra usque ad tectum et illa avigera a latere dicit stallini existentibus in terra meredis predicti ...

Ubi stantia pro conclavi, porta pro ostio, curtis pro cavaedio, stallinum pro stabulo, lobbia pro pergula scribuntur.

De domo

Instrumentum iuridicum, de quo supra scripsimus, ita conclusum est: "Actum Merede(3) sub portichu domus habitationis Sub.ti D. jonis Petri presentibus ...".

Actum est igitur sub domus porticu.

Quam porticum commodissimam iucundissimamque qui noverit numquam satis laudaverit!

De porticibus dico concinnis amplioribusque, quas maiores nostri tam scite aedificaverunt ad usum domesticum.

"Porticus illa verna semper"(4), scripsit Plinius Iunior dicens de Pomponii amici villa quadam Comi exstante.

Patet namque villa, cuius imaginem supra vides, haud procul ab urbe Como et forma habet peculiarem haedium vetustiorum illius regionis, quae Langobardia dicitur(5). Quam vides domus ad familiam meam pertinet et etsi dicere non possumus eandem esse, pro certo similior est domui, Sup.ti D. jonis Petri.

Quarum haec est forma communis: pedeplanum porticu praeditum, ante quam uvarum umbraculum iucundissimum viret, tabulatum primum, cui etiam pergula anteponitur (in imagine hac occupatur conclavibus aliis tribus postea aedificatis), tabulatum alterum praeditum pergula amplissima.

De re singulari sum narratura.

In huius domus PENETralibus, PENITus in conclavi ab indice signato, in eodem conclavi PENITus in armario IUXTA FOCUM, instrumentum iuridicum nostrum et nonnulla similiora inveni.

Opus est nos interrogemus: qui Romani abdiderunt in domus PENETralibus, PENITus in conclavi occultiore, PENITus in abaco IUXTA FOCUM? - PENATES abdiderunt.

Fortasse mihi Penates sunt testamenta illa, quae maiores mei tria per saecula servaverunt neque umquam avellere neque delere voluerunt. Patent in porticu proavorum recentiorum simulacra duo, qui saeculo peracto vixerunt: Carolus Roncati maritus cum Francisca uxore. Qui ipse proavus, cum sculptor esset, illas ex gypso formavit hermas; non indigne vero cum discipulus esset Vincentii Vela sculptoris praeclari.

Quae vestigia omnia mihi numina domestica sunt ... et Manes et Penates et Lares.

CHRISTINA SOCCIARELLI
In VOX LATINA, 1998, fasc. 131.

(1) PLIN. epist. 8,8 ad Romanum.
(2) Ad fruges, ad pabulum, ad vineta terrac aptae.
(3) Pagi nomen.
(4) PLIN. epist. 5,7 ad Pomponium.
(5) Definitius in Helvetia Italica.