QUARTUS CIRCULI LATINI CONVENTUS

- Mercurii die XIX m.Iunii a.MMIV –

Ad ultimum huius scholaris anni conventiculum septem superstites convenimus. Primum quales probi discipuli mente attenta ac delectata tales Ioannam nostram habentem oratiunculam de arte picturae a Latinis usque tempora nostra audivimus. Ipsa enim non solum multas linguas loqui valet sed etiam artem picturae excellenter colit. Quibus de causis olim ex Americae Foederatis Civitatibus Ceretum venit ibique mansit nec nunc timuit coram nobis orationem Latinam de illo exquisito et hodierno argumento habere. Sed tam probi et fastidiosi discipuli omnes fuimus ut orationem Ioannae, ipsa libenter consentiente, magna diligentia relegerimus, alio aliis nonnullas mutationes in verbis proponente. Itaque illa oratione usi sumus ut non solum nova et delectantia disceremus sed etiam iterum de puriore sermone disputaremus. Mox vero, quoniam non quattuor horae nobis erant ad tale exercitium, quasi ad universitatis pericula, hunc ludum deposuimus, ad pocula revertentes. Nam eo ipso die et finis scholaris anni et Gai nostri natalis agendus erat. Quod largiter nec molliter fecimus !

Lege illam orationem q.i. ARS PICTURAE (Pdf).

Pete etiam Parvum glossarium artis Francogallicum > Latinum (Pdf) quod Ioanna Sheldon ad eandem occasionem composuit.