TERTIUM CONVENTICULUM (19.05.2004)

Alterum conventiculum alterum consequitur, nullum ceteris simile est: cum enim in tertio decem iterum (sicut in praeterito) adessemus, duo tamen novi sodales praesentiam suam nobis gratificaverunt: Iulia scholastica universitatis, quae recte censuit conventus nostros tot occasiones Latini revisendi esse, et Emmanuel, Emmae nostrae filius, qui tertium decimum annum non egressus est atque hoc ipso anno linguam Latinam discere coepit. E quibus utrumque non paenituit advenisse: nam Emmanuelem duas horas ad colloquia Latina attentum mirati sumus ac Iulia in fine affirmavit numquam ante sibi apparuisse doctumque esse "linguam Latinam veram linguam esse id est instrumentum vivum communicationis". Etenim vivaces semper sunt amici nostri seniores Gaius, Andreilla et Iacoba qui rude donati sunt et optime Latine loquuntur. Vivi fuerunt lusus quos Olivarius proposuit, imaginibus cum coloribus (de operibus tessellatis militibusque Romanis) et machina proiectoria utendo, ut usum adiectivorum adverbiorumque gradu positivo, comparativo et superlativo reviseremus. Vivae tandem erant memoriae magistrorum qui longe abhinc nos linguam Latinam docuerunt (cf ad paginam Instrumenta > Commercium epistularum n°4): et quidem, Gaium facete magistrum suum imitantem audiendo (et spectando!), Emmanuel intellexit quantum mutatus sit modus docendi et scholae Latinae, aetatibus sibi succedentibus!

Denique, postquam Olivarius quosdam nuntios de seminariis aestivis novisque in situ Circuli editis tradiderat, ad linguam Francogallicam reversi sumus ut futurum conventum pararemus: hoc primum statuimus quod adventuris conventiculis eamdem formam servabimus id est aliquam orationem primam partem, secundam autem libera colloquia de oratione aut quacumque re – hoc tamen oratori petito ut aliquid argumenti grammatici cum oratione in memoriam reduci liceret; nam curae nobis sit omnibus Circulum prodesse et tironibus et peritioribus. Deinde hoc quoque statutum est ut unusquisque vel unam orationem aliis offerret in futuro anno: cui petito Ioanna prima fortiter respondit. Quid sit argumentum a pictrice nostra Americana electum post unum mensem sciemus!