Primus Circuli Latini conventus

(Mercurii die XVII m.Martii a.MMIV habitus)

Quam laetus festusque ille dies fuit ! Hora enim V postmeridiana, ca XX homines e tota regione nec solum Perpiniano advenientes ac multum inter se differentes in orbem sederunt inter quos, e.g. quinque Ceretensis collegii discipuli quindecim annorum et universitatis scholastici et magistri et quaedam quattuor nepotum avia iam optime Latine loquens et quidam nosocomus (vulgo infirmier) qui multis ante annis tantum unum annum Latinis scholis interfuit et plures rude donati. Post unam horam, cum Theodericus cum discipulis suis primi anni nobis se iunxit, ca XXV laeti et faceti amici convenimus.

His verbis Olivarius Rimbault conventum introduxit :

"Primum vobis gratulor quod hic adestis ! Nam fortes estis si vere cupidi estis Latine loquendi ! Sed fortiores sunt hi discipuli mei qui libenter advenerunt quamquam minores natu sunt, et tantum tertium iam annum Latinam linguam discunt. Hoc anno paululum Latine loqui didicerunt et sine dubio nobis boni magistri erunt !"

1) "Quae autem nobis sint prima verba vivi sermonis nisi ea quibus utendum sit cum conveniamus quemdam nobis ignotum ?" Quae verba sententiasque ceterorum in memorias Olivarius, cum discipulis suis colloquendo, reduxit :

"Salve, amice / amica ! Ut vales ?

Quod est nomen et praenomen tibi ? Qui / quae vocaris ?

Quod munus geris ? Esne professor an scholasticus ? Ubi studia exerces ?

Quas res discis / doces ? Quibus disciplinis studes ?"

Tum, omnibus in orbem sedentibus, suum vel suam quisque vicinum vel vicinam sic interrogavit ! Uti licuit paginis 99 et 100 e Caroli Egger libro q.i. "Latine discere iuvat" (Caesari...).

2) "Quod curiosus sum, ait tum Olivarius, plura de vicino meo cognoscere cupio. Ergo ab eo haec rogabo :

"Quid tibi placet / tibi libet / te iuvat / te delectat agere extra scholam / praeter studia ?"

Quisque responsa propria in charta q.i. "Commercium epistularum I" invenit.

(cf huius situs paginam q.i. "instrumenta")

3) Denique, ille primus conventus inter laetum canticum (q.i. "Gaudeamus igitur") et laetificantes potiones finem invenit !

Constitutum omnibus datum est in Mercurii diem XXI m.Aprilis (juxta post Paschales ferias). In eo secundo conventu propositum fuit ut colloqueretur de regione nostra et cuiusque habitatione et itinere inter domum et locum muneris, cet.

(Uti licebit chartis q.i. "Commercium epistularum II et II bis" in huius situs pagina q.i. "instrumenta" impositis ac paginis 107-108 e C.Egger libro q.i. "Latine discere iuvat").

Ut amici nostri ceterorum Circulorum Latinorum haec prima acta legentes intellegunt, Perpinianensis Circuli participes studiosissimi ac graves in exercitatione sunt ! Sed multum rident quoque ! Etenim id imprimis plerique in fine dixerunt : "quam iucundum ac ridiculum est Latine colloqui !" Itaque futurum conventum laeto animo expectant. ;- )