Satura de institutione Latina

scriptori Moriae Encomii dedicata

 

Insistit clare rectrix ut lingua Latina

mortua credatur, decursu temporis hausta.

Dixit enim sapiens et amicus barbarus ipse

cuius acris ratio cordisque oblita negavit

defunctae scholam morituram : "ducite pompas,

ô praeceptores ! Jussit sapientia et aera.

Quid plus speretur ? Longe autem mansimus horam

qua priscis spoliis tandem frueremur amatae.

O dignum donum nobis, ô sarcophage artis,

Matris delubrum te recte proteget almae !"

En, mota turba, pompas Dialectica ducit

dum summis scalis templi altas ante columnas

Grammatice victrix tum languida lumina ridet :

"Istinc da tergum, tiruncule temporis huius,

quippe mathematicae plus credere mavis,

vosque iocos qui fundentes hoc somnium agatis

rursus sermonem Ciceronis reddere vivum !"

Illisque admonitis sine fletu funera finit.

Lingua Latina vetus, mira es quae saecula vincis !

Semper, quamvis sis exstincta, renasceris ardens.

 

Olivarius Rimbault scripsit

Cereti, a.d.IV Id.Feb.a.MMIV.

Rescripsit mense Iunio a.MMIV s.n.