Iulianus Toletanus (episcopus et historiarum scriptor, VII s.exeunte)

Historia Wambae regis (672-673 p.C.n.)

Commentarium (Latinum) :

De origine Visigothici regni

Ubi res a Iuliano Toletano episcopo traditae se gerebant, tum Visigothae in regione nostra fere tertium iam saeculum et dimidium dominabantur. Nam haec gens Germanorum quibuscum anno 332 Constantinus imperator foedus ut pro alimentis fines Danuvinas protegerent copiasque quoque imperio porrigerent pactus erat, anno 412 Alpes transgressi sunt, Sebastianum et Iovianum usurpatores vicerunt eorumque capita Honorio Occidentis imperatori miserunt ; terras enim tutiores Danuvinis in Galliam meridionalem petebant ut paulo post Narbonem et Tolosam et Burdigalam occupaverint. Immo anno 414 Ianuario mense in Narbonensi civitate rex eorum nomine Adolfus Gallam Placidiam Honorii sororem in matrimonium duxit. Quae venusta puella, cum Roma ipsa anno 410 ab Alarico, anteriore Visigotharum rege, expugnata esset, quasi obsides ablata erat Adolfoque marito filium peperit cui rex nomen ipsum Theodosii imperatoris, infantis avi, dedit. Videlicet enim rex barbarus, qui se provinciam adhuc Romanam regere existimabat, prolem suam Honorio in Occidentale imperium successuram esse sperabat. Atque eodem anno 414, Visigothae etiam Pyreneum transgressi sunt Barcinonemque occupaverunt. Ibi vero paulo post defunctus est infans regalis cuius corpus in quadam ecclesia Barcinonensi sepultus est. Helenensi autem civitati [Elne] etiam XI saeculo fuit quaedam 'fons Placidiae' quae memoria illorum gestorum fuisse videtur.

De Visigotharum regibus

Postea, usque Wambam, multi Visigotharum reges alter alteri successerunt, cum saepe regnum vel etiam vitam vi amisissent : ita, anno 415, Adolfus interfectus est ab eis Visigothis qui sectam contra Romanos sequebantur. Cum autem illius loco Sigerius electus esset, tamen post unam tantum hebdomadam ipse necatus est eique successit Wallia (415-419), ex Adolfi gente, qui foedus cum Romanis redintegravit imperatorisque Romani beneficio cum Vandalis et Alanis in Hispania meridionali Lusitaniaque victor pugnavit. At haec non fuit origo Gothici regni in ipsa Hispania. Nam non nisi Aquitania sc. terrae a Tolosa ad Oceanum patentes Visigothis novo pacto anni 418 concessae sunt nec vero ante annum 462, Theodorico II regnante, regnum 'Tolosanum' quod dicitur Narbonem inclusit mareque internum contigit. Neque igitur ante illud tempus se constituit Septimania sive Gallia Gothica quae Rossilionem nostrum continebat eandemque Franci Gothiam vocaverunt. Hoc nomen Septimania primum apparuit in quadam Sidonii Apollinarii epistula anno 472 scripta (liber III, I, 4). Cum postea eodem nomine Gallia Gothica saepius designetur, tamen numquam eo ipso Iulianus Toletanus utitur sed de 'provincia Galliae' (§ 6) vel 'Galliarum terra' (§ 5) loquitur. Etiam priscum nomen 'Sordoniam' (§ 11) adhibet de futuro Rossilione. Eurico regnante (466-484), Visigothae imperium proprium cum ad septentriones versus supra dimidiam Galliam sc. usque Ligerem flumen, tum ad meridiem versus ultra Pyreneum usque Pompelonem et Caesaraugustam et Tarraconem protulerunt. Ea ipsa aetate, ultimus Occidentis imperator regno suo ab Ostrogothis spoliatus est. Iam ergo, Visigothae atque Ostrogothae, cum antea foederati cum Romanis fuissent, ad quamdam inter se societatem in Gallia meridionali ut Francis resisterent tenderunt. In ambibus regnis, Gothi duces exercitibus praeerant dum Romanis civiles magistratus relinquuntur. Ecce autem Alaricus II (484-507), Eurici filius, postquam 'legem Romanam Visigothorum' sive 'Breviarium Alarici' a.506 edidit, sequenti anno cladem accipere a Clodoveo [Clovis] Francorum rege qui a.508 Tolosam expugnat. At Visigothae, Theodorico Ostrogotharum rege iuvante, in Septimania manserunt, Tolosaque perdita, primum Narbo novum regni caput factum est, deinde Barcino, tandem ab anno 572 Toletum in Tarraconensi. Tunc enim Leovigildus (572-586), Toletanus dux, regnum cepit sibique duos filios, Hermenegild, dux Narbonis, et Recaredus, dux Toletani, sociavit. Ab illo tempore usque ad sequente saeculum fuerunt multa magnaque certamina non solum contra regni hostes, sc. ad septentriones Suevos ac Vascones, et ad meridiem Byzantios, sed etiam intra regnum ipsum inter Gothos arianos et catholicos quorum episcopi iamdiu Gallo-Romanorum sive Hispano-Romanorum iuris vicarii erant. Cum certe, Reccaredo (580-601) ad fidem catholicam converso, res meliores factae essent, tamen in hoc non statim totus populus omnesque nobiles regem secuti sunt ita ut nova certamina et intra et extra regnum Visigothicum orta sint usque tempus quo Sisenand, Gothiae dux, cum Francis auxiliis sceptrum a Svinthila (621-631) eripuit ! Quem novum regem paulo post legitimum declaravit quartum Toletanum concilium eademque occasione regulae canonicae in eligendo rege definitae sunt.

De Wambae regis historia

Haec potestas ecclesiastica clare conspici potest in ea relatione quam Iulianus, futurus Toletanae sedis episcopus (a.680), de Wambae regis expeditione et victoria in Gallia Gothica reliquit. Sed multas et alias res de illo prisco tempore per hoc pretiosum quamquam brevius documentum notare possumus. E quibus nonnullarum paucis tantum verbis mentiones faciamus :

- Ut supra diximus, imperium regale et unicum in ampla terrae portione varias et magnas difficultates patiens apparet, quod nos moderni toto rerum post gestarum cursu amplectando libenter nec falso respicimus nisi pendimus. Quod ad rem publicam ipsam attinet, res Wambae tempore haud longe aliter se habuerunt atque ubi imperium Romanum vel recentiores nationes varias gentes, cultus et linguas submittere voluerunt (cf § 9 et 19) : diu enim vis ac res militaris ad omnes difficultates solvendas in Europa praevaluit. Sed pax post victoriam instituenda et firmanda est quod bellum permultas divitias ac vitas humanas exigit… Quam ob rem per Wambae Historiam se contexentia videmus commercia nec simplicia inter regem et 'populos' (§ 2), regem et provinciarum civitatumque 'rectores' (§ 28), regem et episcopos (§ 3, 4, 6, 11, cet). Quam complexionem fragilem eo plus quodam nationis sensu defendi oportebat – quem hodie "nationalismum" appellemus ; iam enim clarus Isidorus Hispalensis episcopus (+ 636) in sua Historia Gothorum nationalismum Hispano-Gothicum expresserat – quo maiores erant minationes ab aliis commerciis et societatibus et gentibus : e.g. Ildericus qui Nemausi primam seditionem 'incendit' episcopum Magalonensem et quemdam 'abbatem' sibi socios adjunxit ; itidem serius Paulum duces plurales sequuntur inter quos 'Gallo-' vel 'Hispano-Romani' tam multi fuerunt quam 'Gothi'. Immo tam fragilis est totus rei publicae ordo ut non vel unum diem sine rege cives manere volunt (§ 2). Cum igitur etiam quidam 'Saxones' essent inter seditiosos (§ 25), Francos imprimis regnum Visigothicum minari iamque ad Mare internum ac Pyreneum attendentes in hac narratione videmus : itaque 'conventum Francorum' Iulianus exercitum Pauli appellat (§ 13) ; etenim, regno Visigothico a Sarracenis dirupto et diruto, cum Caroli Magni exercitus usque Barcinonem progressi essent, etiam posterius, succedentes Francorum vel Francogallorum reges in regione nostra saepe et bella et pacta fecerunt cum principibus regni et Hispanici et Catalani. Ipsa autem progenies nobilis quae nationem Catalanam condidit avum nomine Vilfridum (Catalane Guifred vel Guifre) e gente Gothica oriundum habet (ille fuit comes pagi Urgeli et Cerretaniae circum a.870, post autem comes Barcinonensis a.878).

- In his regnis, inter aevum quod medium nunc vocamus, religio christiana eiusque mandata et scripturae et pontifices locum summi momenti tenet : a quodam praesule ipsius capitis regalis ad regis gloriam et laudem composita est haec relatio. Et exordium et conclusio clare monet scriptorem virtutes laudare et vitia reprehendere ante omnia velle. In hac re tralaticio quidem historiae usui et ciceroniano et biblico fidelis est. Illius autem temporis in ordine, summa virtus fidelitas esse videtur : fidelitas populorum ducumque erga regem (§ 2), deinde regis ipsius erga Deum (§ 3,10), denique pontificum erga id quod Iulianus 'humanum morem' appellat (§ 30), nos autem traditionem generatim vocamus (cf § 6). Unde haec vox 'haeresis' quae a Iuliano haud semel adhibetur nec minus ad rem publicam quam ad res religiosas pertinet. Unde etiam haec verba tam saepe ab illo adhibita 'perfidia' vel 'infidelitas' (§ 5, 7, cet), 'perfidi' (§ 9) vel 'infidi' (§ 30). Itaque haec tam repetita vocabula sicut 'tyrannus' vel 'tyrannis' quae ad Paulum referunt Francogallice verbis sicut ''usurpateur'' et ''prise de pouvoir'' convertere praetulimus, quamquam ne perfecta quidem conversio est. Wamba enim 'religiosus princeps' (§ 9, 11, 22, cet) persaepe appellatur quippe qui non solum voluntate Dei et hominum 'ad regni meruerit pervenisse fastigium' (§ 4) sed etiam voluntatem Dei militibus suis vehementer et sincere imponeret (§ 10). Illo igitur tempore sicut posterius, fidelitas fundamentum iuris est, et ius cautio divini praesidii quoniam Deus ipse eiusque providentia quae per signa multa recognosci potest in summo ordine omnia regit (§ 20, 30). Sed haec hactenus. Haec enim omnia hodie ab omnibus notissima sunt.

- Praeter ea, fieri non potest quin moveamur mentionibus Iudaeorum quos Iulianus episcopus haud semel acriter vituperat quasi summos 'infidelitatis' et 'perfidiae' fautores (§ 5 et 28). Ergo iam in republica illius temporis quo religio omnes omnium fidelitates colligebat et adsumebat, ordine terrestrio caelesti sublime adaequato, Iudaei locum incertissimum tenebant. Cum autem in illo toto ordine Deus ipse hominibus fidelibus infidelis esse non posset, homines causam ruinarum et miseriarum tam publicarum quam propriarum inter se ipsos inquirebant ; neque alia et pagani et christiani tempore Prudentii Symmachique de periculis et cladibus imperii Romani disseruerunt (vide etiam sermones Bossuet episcopi…). Iuliani vero saeculo, in regnis christianis, haec opinio in Iudaeos iam inciderat. Quare doctis hodiernis qui ultra verba Iuliani interpretari conantur putant Ildericum 'qui Nemausensis urbis curam sub comitali praesidio agens' 'caput (primae) tyrannidis' ac secessionis fuit (§ 6), novis Toletanis decretis contra Iudaeos oboedire noluisse at nescimus quantum in modum ille comes homines ipsos protegere voluerit an imprimis negotiationes mercatusque qui, Iudaeis multis faventibus, provinciam tam locupletem facerent. Postea, regio nostra saepe ac tempus plus minus longum refugio Iudaeis aliunde expulsis erit.

- Denique, multis aliis mentionibus imprimisque locorum hoc testimonium maximi pretii est. E.g. mentio eius 'tabulae' qua Wittimirus in Narbonensi ecclesia 'post aram beatae virginis Mariae' percussus et obrutus est (§ 12) prima veteribus in scriptis sit de eo religionis artificio quod nunc ''retable'' in hac regione nostra nuncupantur. Haec quoque nobis usui est descriptio arenarum Nemausensium quae quasi castrum intra muros urbis factum erat a tempore barbarorum invasionum (§ 18 et 24). Quod ad rem militarem ipsam attinet, non multum differt a Romanorum. Exercitus Wambae prisca Domitia via utitur dum naves Narbonensem et Magalonensem portum accedunt (§ 12, 13). Ante omnia Wamba celerrimis exercitus motibus victoriam obtinet, sicut multo ante Iulius Caesar… Sed sine viis bonis quidam exercitus tam celeriter progredi non potuisset. Etiam in Francorum partibus, multae tunc erant viae (cf § 27, 'dispersis viarum aditibus'). Via quoque Romana qua Nemauso Tolosam iter facere licebat praebet unum quidem ex argumentis quibus "Mons Cameli", finis primae rebellionis, non alius mons ac hodiernus "Pic Saint-Loup" (dep.34), lingua Occitana Lou Cam appellatus, appareat. Hic enim distat a Magalonensi urbe ad septentrionem versus ca 35 chiliometra, a Nemausensi autem ca 55. Denique hoc est sine dubio altissimum inter 'iuga montium (…) quae partibus Franciae coniunguntur' (§ 24) et in quibus Wamba acies disposuit ante Nemausi oppugnationem. Adhuc nunc in illis iugis ruinata castra supersunt quorum veterrima fundamenta ante X saeculum structa sunt.

Conclusio brevis

Ut paucis complectamur, haec Historia Galliae narratio plena delectationis ac utilitatis est, multis causis : nam, non solum Iulianus nos multa docet de locis et moribus et gestis illius veteris aevi sed id facit accurate scribendo, nec dum incorrupta Hispaniae Wisigothicae Latini sermonis integritate raroque exaggerata oratione utendo – quamquam de contrariis vitiis eum vituperare licet praesertim in prima extremaque orationis parte cum de rebus moralibus agitur. Etiam errata in verbis sparsa sunt, a librario illiusque temporis pronuntiatione imprimis importata. At totam per narrationem, nonnumquam arduus obscurusque videri potest sermo Iuliani ideo praesertim quod scriptor longis sententiis res crebras et intra unum annum gestas sic exponit quasi agantur et amplecti temptat ; scriptor igitur suo ipso argumento quasi adiutus est neque umquam molestiam legentium animis affert ; immo res ante oculos ponit quasi ipse eis interfuit, praesertim cum urbes expugnatas pugnasque acerrimas horrendasque describit. Denique ille ita omnia amplificat, optimum regem cum pessimo tyranno semper componens, ut haec brevis narratio tam perlibenter legatur quam posteriora gesta quae sequentibus saeculis Romanice componentur atque opera novi generis, Francogallice ''romans'' appellata, gignentur. Quod si reliquam 'excellentissimi Wambae regis' vitam noscere cupiant ei quibus Iuliani narratio placuerit, haec infra chronica ad Sebastianum quo ineunte expeditio in Gallias summatim tradita est legant. Eis enim chronicis lectis, fortasse iterum sentient nobis hodiernis lectoribus argumentum Iuliani Toletani ipsa memoria posteriorum temporum amplificari : nam Wamba regnante, 'ducentae septuaginta naues Sarracenorum Yspaniae litus sunt adgressae, ibique omnia eorum agmina ferro sunt deletae et classes eorum ignibus concrematae'. Sed sequentes Visigotharum clades quarum 'causam' eadem chronica explanant bene notae sunt ; Wamba igitur qui inique depositus in quodam monasterio a. 688 ineunte mortuus est, Visigotharum ultimus princeps magnus dici potest.

CHRONICA AD SEBASTIANUM [versio recentior et anno circa 910 elaborata]

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU XPI INCIPIT CRONICA UISEGOTORUM A TEMPORE UUAMBANI REGIS USQUE NUNC IN TEMPORE GLORIOSI GARSEANI REGIS DIVE MEMORIE ADEFONSI FILIO COLLECTA

1. Igitur Recesuindus Gotoram rex ab arbe Toleto egrediens in uillam propriam uenit, cui nomen erat Gerticos, que nunc *** in monte Caure dignoscitur esse, ibique proprio morbo discessit. Quumque rex uitam fïnisset et in eodem loco sepultus faisset, Uuamba ab omnibus preelectus est in regno era DCCXª. Sed ille renuens et adipiscere nolens, tamen accepit inuitus quod postulabat exercitus. Statimque Toleto aduectus in ecclesia metropolis sancte Marie est in regno perunctus. Ea hora presentibus cunctis uisa est apis de eius capite exilire et ad celum uolitare; et hoc signum factum est a Domino ut futuras uictorias nuntiaret, quod postea probauit euentus. Astores et Uascones crebro rebellantes edomuit et suo imperio subiugauit. Galliarum prouincie ciues coniuratione facta a regno Gotorum se absciderunt regnoque Francorum se subdiderunt. Pro quibus restaurandis domandisque prouinciis Paulus dux Uuambane directus cum exercitu non solum iniunctum sibi negotium non peregit, sed contra patriam agens tyrannorum scelestium factus est princeps. Sed si plenius cognoscere uis quantas cedes, quantas urbium incensiones, quantas strages, quanta agmina Francorum uel Gallorum Uuambane sint interempta quantasque famosissimas uictorias idem exercuerit, que de Pauli tyrannide excidia euenerint, beatum Iulianum metropolitanum legito, qui istoriam huius temporis liquidissime contexuit.

2. Illius namque tempore ducente septuaginta naues Sarracenorum Yspanie litus sunt adgresse, ibique omnia eorum agmina ferro sunt deletea et classes eorum ignibus concremate. Et ut tibi causam introitus Sarracenorum in Yspaniam plene notesceremus, originem Eruigii regis exponimus. Tempore namque Ciudasuinti regis ab imperatore expulsus quidam Ardabastus ex Grecia Yspaniam peregrinaturus aduenit. Quem Cindasuintus honorifice suscipiens ei consubrinam suam in coniungio copulauit, ex qua natus est Eruigius. Qui Eruigius quum esset palatio a pueritia enutritus et honore comitis sublimatus, elate et callide aduersus regem excogitans herbam cui nomen est spartus illi in potum miscuit, et statim regi memories est ablata. Quumque episcopus ciuitatis seu obtimates palatii, qui regi fideles erant, quibus penitus causa potionis latebat, uidissent regem absque memories iaceutem, causa pietatis commoti, ne rex inordinate migraret, statim ei confessionis et penitentie ordinem dederunt. Quumque rex a potione conualuisset et hordinem sibi inpositum cognouisset, monasterium petiit ibique quamdiu uixit in religione permansit. Reg. an. VIIII, m. I, et in monasterio uixit au. VII, m. III. Morte propria discessit in pace.

 

 

Multa et alia dicenda sint, imprimisque de Iuliani stilo et lingua sed etiam de Visigotharum vestigiis in Rossilione nuper inventis quibuscum hoc testimonium conferri possit ; cum vero nobis desit et tempus et scientia, illud officium doctioribus relinquimus.

 

(Bibliographia : Le Pays Catalan, t.I, sous la direction de Jean Sagnes, de l'Université de Perpignan, avec J.Abelanet, E.Frenay, A.Marcet-Juncosa, P.Ponsich, 1983, p.141-148 ; Rome et son empire, M.Christol et D.Nony, Hachette supérieur, 1990, p.258, sqq. ; Histoire Générale du Languedoc de Dom Vaissette, Livre VII.)