MISERA FORMICULA AD IERUSALEM PEREGRINANS

(vetus fabula e Provincia, vulgo Provence)

 

 

Fabula est quondam in terra commenticia fuisse quamdam formiculam et quoddam ovum et quamdam cicadam quae religionis causa Ierusalem peregrinatura erant, pacto inter se ne discederent, qualiscumque tempestas futura esset. Quod ad peregrinationis curas pertinebat, ita res partitae erant : ovo obtigit bonam viam sequi, formicae autem cibum invenire, denique cicadae cantare.

Itinere ineunte, facilis patebat via, sol oriebatur, guttae roris splendebant et flores suavem odorem spargebant. Haec erat dies diva, gaudio ac voluptatibus impleta.

Primum ovum haec dixit :

- Erit tenvis aer, abibimus perlibenter.

Deinde cicada :

- Calor magnus erit, nobis diu sol lucebit.

Postremo formica :

- Et erit serenum, et occurret cibi multum.

Eodem tempore et gryllus in saepe et motacilla in salicis frondibus hoc inceptum dissuadere conata sunt. Haec enim cantabant :

Qui sua non relinquet,

Si nihil assequetur,

Quid tamen ille perdet ?

Tamen, formica, ovum cicadaque peregrinationem suam perrexerunt.

Sed montem transeuntes, omne gaudium perdiderunt.

Nam in ascendendo monte, ovum se fregit, tum in descendendo, cicada progredi iam noluit quod nubes quaedam ita solem operuit ut formido frigendi cicadae fuerit.

Itaque misera formicula coacta est ut peregrinationem ad Ierusalem perficeret in summa solitudine et summo cum labore.

Vespere ad quemdam rivum pervenit ; at aqua conglaciavit ut bestiola in transeundo crus fregit.

Tum illa, cum semianimis esset, ita questa est :

- O glacies! quam fortis es quae crus fregisti miserae formiculae ad Ierusalem peregrinantis!

Respondit glacies :

- Fortior est sol, qui me liquet.

Tum ita formica querelam produxit :

- O sol, quam fortis es qui glaciem liques, et tu, glacies, quae crus fregisti miserae formiculae ad Ierusalem peregrinantis!

Respondit sol :

- Fortior est nubes, quae me operiat!

Tum ita formica queri :

- O nubes, quam fortis es quae solem operias et tu, sol, qui glaciem liques, et tu, glacies, quae crus fregisti miserae formiculae ad Ierusalem peregrinantis!

Respondit nubes :

- Fortior est ventus, qui me auferat.

Tum ita formica queri :

- O vente, quam fortis es, qui nubem auferas, et tu, nubes, quae solem operias et tu, sol, qui glaciem liques, et tu, glacies, quae crus fregisti miserae formiculae ad Ierusalem peregrinantis!

Respondit ventus :

- Fortior est murus, qui mihi obstet.

Tum ita formica queri :

- O mure, quam fortis es qui vento obstes, et tu, vente, qui nubem auferas, et tu, nubes, quae solem operias et tu, sol, qui glaciem liques, et tu, glacies, quae crus fregisti miserae formiculae ad Ierusalem peregrinantis!

Respondit murus :

- Fortior est terra quae me sustineat.

Tum ita formica queri :

- O terra, quam fortis es, quae murum sustineas, et tu, mure, qui vento obstes, et tu, vente, qui nubem auferas, et tu, nubes, quae solem operias et tu, sol, qui glaciem liques, et tu, glacies, quae crus fregisti miserae formiculae ad Ierusalem peregrinantis!

Respondit terra :

- Fortior est Deus optimus qui me procreavit.

Tum ita formica queri :

- O Deus, quam fortis es, qui terram procreavisti, et tu, terra, quae murum sustineas, et tu, mure, qui vento obstes, et tu, vente, qui nubem auferas, et tu, nubes, quae solem operias et tu, sol, qui glaciem liques, et tu, glacies, quae crus fregisti miserae formiculae ad Ierusalem peregrinantis!

Tunc vero Deus miserae bestiolae miseritus est :

- Tremat terra, ait.

Terra tremuit. Dehinc murus hiavit, et ventus transivit, et nubes in caelo aufugit, et sol apparuit, et glacies liquefacta est, et misera formicula, crure laxato, summo cum labore et in summa solitudine, peregrinationem suam ad Ierusalem perfecit pedetemptim!

 

 

In Latinum convertit Olivarius Rimbault