De litterario forficis usu

 

Plures magistri pulcherrima scripta non longissima me docuerunt neque ego copiose dictis perfruor. Neminem equidem antepono qui scripserunt breuia opera ut Aesopus fabulas, Horatius sermones Catullusque carmina. Quod enim breuius paruam quidem summi animi partem sed altiorem mouet. Nam illi scriptores se ostendunt quasi forfice utentes atque hoc monent : "seca quod est imperfectum et dic id ipsum nunc perfectum quia finem hic invenit".

Nicolaus Panabière, scholasticus Perpinianensis universitatis