DE NATIVITATE DOMINI APUD ANIMALIA (delectans vocalisque fabula quam Anna-Maria nostra, religiosa, participibus Circuli tradidit) |
Quodam in stabulo Iudae, ante diem octavum Kalendas Ianuarias, animalia dormiebant, et semper semperque nivebat.
Vigilia tertia noctis, cecinit gallus : "Christus natus est ! Christus natus est ! Christus natus est !" E somno excitata mirabantur animalia, cum iterum gallus : "Christus natus est ! Christus natus est !"
"Quando ? Quando ? Quando ? Quando ?" anites quaesierunt.
Quae cum audisset, natu boum maximus, aetate provectus, mugiit :
"Ubi ? Ubi ? Ubi ?
- In Bethleem, in Bethleem, in Bethleem" capra clamare.
Asinus autem : "Eamus ! Eamus ! Eamus !"
Confestim omnia surgere animalia, et, asino duce, Bethleem festinare.