EPISTULA DE AMBULATIONE MONTANA

Olivarius omnibus praesertim Hispanis sodalibus s.d.

Haec hodie acta vobis narrabo quo melius amoenitates novae stationis nostrae fingam:

Mane sexta hora - dum stellae adhuc lucent - ego et Michael, filius decem annorum, exsurreximus et pauca paravimus ut montem proximum nobis simul ac finitimum inter Galliam et Hispaniam (vel, ut mavultis, inter Catalaunicam citeriorem et ulteriorem) pedibus (et dorsis sudantibus !) ascenderemus.
Multis igitur adhuc dormientibus, mercatoribus autem nundinarum mensas ponere incipientibus, domo profecti sumus : viis mediaevalis oppidi usque ad semitam adivimus quae per montes vestitos atque silvestres, modo leniter modo aspere acclives, ad verticem simul ac fines nos duxit. Nemo nobis occurrit nisi postmeridie una familia quae post prandium prope fontem sumptum etiam cuidam ericio pulchello alimenta manu dabant. Alia animantia ambulatoribus nonnulli momenti ob viam vidimus: quemdam iuveniorem coluberum a doctis Natricem natricem appellatum (quoniam hic serpens proxima aquarum mavult), et limacem ex ovo miro caeruleo colore exeuntem, et gregem maximorum buteonum qui summo aere Pyrenaeum superaverunt. Sub frontibus in inferiore monte quercorum castanearumque, altius autem fagorum quoque (ab incendiis fortunate omnium salvarum), quattuor horas et dimidiam ascendimus usque ad fauces Catalaunice vocatas Col del Pou de la Neu (Latine Fauces nivis putei, quem veterem puteum haud procul animadvertimus). Hae fauces inter Saxum Franciae (Roc de Fraussa) et Le Perthus insitae sunt, ibique titulus a Generalitat de Catalunya nos exspectabat simul ac optimus despectus in Empuriarum sinum ! Illic vos, Hispani amici, salutavi et cum filio meritum prandium sumpsi, sub sole ad Hispaniam conversus. Postea sine difficultate iter reditus fecimus et gavisus sum quod Michael tam fortiter mille metra ascendit et plus quam octo horas sine ulla querimonia immo iucundus ambulavit. Quam ambulationem cum quoquo e vobis perlibenter iterabo!

Bene valete !