Carmen sepulchri ambitionum

omnibus et miseris insanis dedicatum

 

Ambitio quae ludificas nos spesque valete !

Nam vobis corde imo iam congratulor haustus

non equidem caecos capientibus fructibus omnes,

nec pro mente mea nimis inflata insuper illis,

sed quadam gravitate salubri sorte tributa

cum tandem vah ! perdita sunt vaga somnia vestra.

Numne homo qui numquam se deficientia sentit ?

Histrio, clamasti satis :"appete longius, macte !"

Ne nunc haec suspiria fuderis :"aspera fata !"

Nam melius flocci pendi ac se credere quemdam.

Mi vero satis est bona conjunx, integra proles,

ventosi montes, sol et vastissima silva

cujus enim medio prope fontem permanet ilex.

Quisnam florem album notat huic et nectar amicum

ac folia assidue tandem lucentia belle ?

Noli sic ultra fines intendere mentem

ac vicinis fac maneas servandus amicus

usque diem quo demum mens sibi libera dicet :

"acta est fabula !" Tum qui somnia fecerit alta

imam tellurem petet. Ut minima ante sequatur !

 

Olivarius Rimbault composuit

Cereti a.d.IV et III Non.Jun.a.MMIV

Correxit a.d.XIII et XII Kal.Iun. a.MMIV