COMMERCIUM EPISTULARUM (versio Anglica)
(a Ioanna Sheldon confecta)

- Letter n°1 (de se ipso/a)
- Letter n°2 (de habitatione)
- Letter n°3 (de regione)
- Letter n°4 (de vestibus/cibis)

- Letter n°5 (de magistris)
- Letter n°6 (de feriis)
- Letter n°7 (de die natali)

AD QUEM USUM HAE CHARTAE COMPOSITAE SUNT ?

Ut earum tituli nuntiant, ideo haec series et ordo chartarum magistris traduntur (etsi ceteris quoque usui esse possint) ut ipsi commercia epistularia et Latina facile instituant inter duas discipulorum classes. Quibus discipulis fortunatis tunc accidet ut habitent aut in eadem natione aut in diversis finibus. Certe haud meliore modo magistri primum veram scientiam linguae Latinae ab initio instillabunt simulque perpendent, deinde autem monstrabunt linguam Latinam ad viva commercia resque hodiernas quoque aptam esse.

Tamen eadem argumenta, eadem igitur vocabula nec nimium dissimilem progressionem in rebus grammaticis oportebat esse discipulis qui alteri alterorum litteras facile libenterque legerent. Qua de causa hoc commune instrumentum nunc proponimus postquam id melius per annos perfecimus, pluribus commerciis ductis et expertis inter iuvenes Francogallos et Belgas et Helvetios Germaniloquentes et Americanos et Italos et Croatas, vel etiam intra Francogalliam.

Utinam igitur multi et alii magistri hoc opus iam libere assumant libereque etiam melius faciant! Non enim ab eis exigatur plus quam singulas chartas "copiare-glutinare" ut quaeque in uno folio A4 contineatur duplicataque cuique discipulo tradatur. Certe autem vestrum erit collegas invenire quibuscum hoc inceptum temptetis : in foris electronicis Latinis, ut pluries fecimus, reperietis (cf forum huius situs et ceterorum fororum inscriptiones in pagina q.i. "vincula").

Etiam vobis suademus ut discipulos ab ipsis rudimentis ad hoc commercium ducatis. Nam id semper feliciter egimus, cum non in omnibus Europae nationibus Latinistae aequales iuvenioribus facile inveniri possent. Novis vero "calami sodalibus" inventis, maximi momenti erit ut magistri ipsi fideles et constantes in inito commercio ad finem pergendo sint. Ad quod satis sit unam epistulam inter singulas scholaris anni ferias communicari, scilicet circa sex hebdomadis praetermissis, ut commercio sit verus successus (quod ad amicitias spectat) fructusque (quod ad disciplinam Latinam attinet). Quare magistri ipsi plura verba quam discipuli sui serere debebunt !

Denique hae septem chartae iam materiam ad plus quam unius anni commercium offerunt. Sed tres aliae mox addentur ut ad duos annos omnes sufficiant. Inter quas octava ad quoddam iter scholare describendum utilis erit. Quidni enim iter in alterum annum paretur ut "calami sodales" in fine inter se conveniant simulque (in Europa scilicet) Romana et Mediaevalia monumenta visant, eodemque loco una ludant, cantent et colloquantur… et cur non Latine ? FELICITER !

Olivarius Rimbault