Ad paginam "scripta varia" inaugurandam hunc textus proponemus, in MAS et MELISSA editum anno 1996. Quamquam caducatus videatur, tamen praebet brevem historiam monetarum europaearum.

 

PROPOSITA DE EUROPAEA MONETA

Mense Decembri anni 1995 istum nuntium acceperamus: futuram monetam europaeam non iam E.C.U. sed "euro" nominatum iri. E.C.U. certe parum gratum erat; nam, ut nomen obtineretur, quod nos (solos nos) Francogallos iuvaret, "scutellum", futuram monetam europaeam anglice nominabatur: "EUROPEAN CURRENCY UNIT"; at etiam "euro"! Quantum careant ingenio! Iam erant "Eurostar", "Eurovision", Eurotunnel", "Eurodisney", "Euro 96", "Euroquodlibet"... Itaque istud "euro" nudum mancum videbatur. Alteram alapam mense Aprili accepimus: subdivisionem "euro" nominatum iri "cent"; Tum intelleximus eos, qui "euro" invenissent, re vehentissime cogitavisse "eurodollar", id vero non ausos esse...

Infortunatam Europam! Cum tantam mediocritatem, tantam ingenii carentiam animadverterem, putavi quemlibet melius facere posse atque me iuvit excogitare, qualis moneta vere Europaea et qua communis identitas nationalesque identitates et irritabilitates observarentur, esse potuisset; et cum meliora sperare pergere velim, de ea in futuro scribo.

In systemate meo, moneta communis nominatur "Solidus Europaeus" (vel "Eurosolidus", ut gaudeant technocratae nostri, qui id poterunt, si eos iuvat, brevius dicere "euro"). Dividitur in centum "asses". Quae nova moneta in rem efficietur nummis et chartis nummariis Latine inscriptis; In nummo chartave quaque suum pretium pro solido et asse inscriptum erit; sed etiam unicuique nummo chartaeve inscripta erit Latine singulis litteris tralatitiae monetae nomen;

-Haec erunt nummorum nomina:

Nummus 1/2 assis: Obolus (obole, obolo, obol, etc...)

Nummus unius assis: As

Nummus 2,5 assium: Sestertius (Sesterce)

Nummus 10 assium: Drachma (drachme)

Nummus 20 assium: Denarius (denier, penny, denaro, dinar, pfennig, penni, etc...)

Nummus 50 assium: Thalerus (piastre, thaler, peso, daalder, tolar, daler, dollar, etc...)

Nummus unius solidi: Eurosolidus (sou, sol, shilling, soldo, sueldo, schilling, skilling, etc...)

Nummus 2 solidorum: florinus (florin, fiorino, gulden, forint, florino, etc...)

-Haec erunt chartarum nummarium nomina:

Charta 5 solidorum: Marca (marc, marca, mark, markka, etc...)

Charta 10 solidorum: Scutellus coronatus (écu, escudo, crown, krona, etc...)

Charta 20 solidorum: Libra franca (franc, livre, pound, pfund, lira, etc...)

Charta 50 solidorum: Ducatus (ducat, sequin, ducado, Dukat, zecca, etc...)

Charta 100 solidorum: Pistola (pistole, pistola, pichtal, doblon, etc...)

Haec nomenclatura, quae specie solum multiplex videtur, ter utilis erit:

Primum utilis nobis erit accommodationis tempore; nam non est contemnenda trepidatio, qua multi Europaeenses opprimentur, cum eis moneta tralatitia amittenda et ei substituenda erit ignota moneta, quam mente difficile erit convertere. E.g. Francogallis, si pretia aestimare volent, erit multiplicandum aut dividendum per 6,4. Recordemur multis hominibus senioribus iunioribusve etiamnunc difficile esse "novis francis" protinus computare! Per hoc systema, poterunt in unaquaque natione per accommodationis tempus computationis unitate ad usum popularem cottidianumque uti uno e nummis supra dictis , cuius pretium propinquum sit priori nationis monetae; E.g. Francogalli (et Finni) denario uti poterunt (1,29 FFr); Germani thalero (3,20f); Belgae sestertio (0,16f); Hispani et Lusitani et Graeci obolo, Sueti drachma, etc... Satis tum eis erit meminisse denarium valere paulo plus quam francum unum (francum paulum auctum, ut ita dicam) ut pretium pecuniamve statim aestiment. Pretia lege inscribenda erunt solidis ET locali computationis unitate per totum accommodationis tempus (quinque fere annos); Quo modo otium erit hominibus, ut novis monetis adsuefiant, dum eas palpant.

Dein, hae tralatitiae monetae in omnibus Europae linguis nomen habent; sic deletur difficultas ad nomina in omnibus linguis enuntiabilia et omnibus placentia invenienda. Ceterum varia consilia adhuc proposita nationalibus irritabilitatibus offendebantur: Itaque propositum est ut omnes Communitatis linguae in unoquoque nummo chartave essent, sicut mos est in diplomatibus commeatus nostris; vel unicuique nummo chartaeve unum latus internationale, alterum lingua symbolisque nationis emissoriae inscriptum, etc... Huiusmodi problemata non essent si Europae etiamnunc lingua sua communis esset. Attamen, etsi haec non iam in magno usu est, utile foederis symbolum etiam esse potest: Si Latine monetam inscribemus, finietur istud proelium linguarum et morum, quo relationes inter nationes depravantur et diffidentia inter populos oritur.

Denique -quod sane maximi momenti est- hac nomenclatura communem monetae historiam nostram, et, trans eam, communem Historiam nostram cunctam revisemus. Nam videamus quid haec monetarum nomina Europaensibus significent:

-Obolus: antiquae Graeciae moneta aenea. In quibusdam occidentalis Europae nationibus, obolus erat dimidii denarii nummus.

-As: Latina origo est "aes". Prima Romanarum monetarum fuit: ingentes et aenei nummi, ponderis unius librae (Romanae). Cum argentei denarii 10 assium (denna=decies) creati sunt, as, quae decima denarii pars facta est, etiam etiamque magis fiduciarium pretium accepit atque eius pondus ita minutum est, ut solum unciae unius esset. . Exeunte imperio, cum fiducia in moneta minueretur, pretium eius propius factum est pretio proprio et opus fuit usque ad 40 asses ad denarium faciendum.

-Sestertius: Romana et aenea moneta, vulgarissima, 2,5 assium.

-Drachma: antiquae Graeciae moneta argentea, quam imitati sunt ad Romanum denarium, Gravis Europae et orientalis Mediterraneae moneta diu permansit. Non solum drachma est moneta Graeca hodierna, sed etiam superest in Arabum terris cum nomine "dirham".

-Denarius: Antiquae Romae moneta argentea, qua imitati sunt Graecam drachmam; initio 10 asses valebat. "Denarii" permulti signati in imperio Romano ei superfuerunt et per totam occidentalem Europam fusi sunt, ubi per complura saecula sola moneta re fuerunt; nam aurum rarum factum erat, accumulatum vel in torques solutum. Eos multum imitati sunt et Carolus Magnus, cum imitationes plures in dies fierent nec originales semper valerent, pretium eorum abrogavit et in imperio suo bonos denarios Romanis denariis propinquos signavit. Quibus duas computandi unitates addidit: solidum et libram; ille duodecim denarios, haec viginti solidos valebat. Haec ratio assumpta est in occidentali Europa tota, etiam multo ultra imperii fines; Quam Saeculo IX° Scandinavi introduxerunt in Britanniam, ubi permansit usque ad decimalem reformationem anni 1971 (1£=20s; 1s=12d -litterula, qua "penny" designatur, originem eius demonstrat!-). Monetis nationalibus nostris omnibus haec ratio origo est. Denario longa quoque historia fuit in orientali Europa et etiam in mundo Arabico, ubi in variis nationibus invenitur "dinar" nominatum.

-Thalerus: Saeculo XV° fodinae argentariae magnae inventae sunt in Bohemia; quarum fortunati domini monetam signare statuerunt ubi primum argentum e fodina extractum erat. Aequare voluerunt pretium clarissimae monetae per Germanicas nationes tum usitatae: aurei, inquam, florini Florentini. Itaque, argenteus nummus sis definitus maximus erat (fere 30 gr.); qui cum Joachimsthal in urbicula (nunc Jachimov) signaretur, nominabatur "Joachimsthaler" vel simplicius "thaler". Illud quasi studium , quod Germani alunt pro moneta sua fortasse a thaleri tempore originem habet. Nam propter Sancti Georgii effigiem, qua in aversa parte sculptus erat, pro amuleto habitus est, neque nullus viator milesve iter incipiebat, quin unum saltem secum haberet, ut sub sancti praesidio se daret.

Paulo posquam thalerus ortus est, Hispani, qui lautas Novi Mundi fodinas exercere incipiebant, coeperunt et ipsi signare, Hispale prius, dein prope fodinas in Peruvia et praesertim in Mexico, magnos nummos argenteos octo "regalium"; illi "reales de ocho" (nominati etiam "douros", "pesos" vel "piastras") emissi sunt tam multi ut per mundum infusi sunt; qui facti sunt non solum praecipua totius Americae continentis (septentrionalis australisque) moneta, sed etiam fere totius orientalis Asiae. Cum variis nominibus ("piastre" in Indosina, "peso" in Philippinis, "yuan" in Sina, "yen" in Japonia, "dollar" in Honcongo, Singapuraque, etc...), "real de ocho" facta est publica multarum nationum moneta; Sinensibus Iaponibusque principibus satis fuit eam imperialis draconis signo rursus signare.

In America, septentrionales coloni, qui Germani vel Anglosaxones orti erant, eum nominabant "thaler" (anglice "dollar") propter similitudinem argentei nummi magni, qui tam popularis erat in Septentriali Europa; at Francogalli "piastre" (in quebecensi regione, dollaria etiamnunc vulgo dicuntur "piasses"). Naturaliter, novae Septentrionalis Americae nationes liberae adhibuerunt "dollarium" et eis satis fuit signis suis id signare.

Germanos minus maestos fore, quod "marcam" suam relinquant, opinor, si carum veteremque sancti Georgii thalerum invicem reperiant.

-Solidus: Romanae republicae iam fuit aureus nummus, "aureus" nomine. Constantinus princeps, cum per aliquorum principum reformationes is paululum adulteratus esset, anno 312° novum creavit: "aureum solidum" vel "solidum". Solidus diu in usu fuit in orientali imperio (unde ad nos aliquot saecula post rediit, nomine "solidus bysantinus" -francogallice: "besant"-); ex occidentali vero Europa fere evanuit posquam occidentale imperium cecidit. Quem tamen , tam clarus remanserat, Carolus Magnus assumpsit, in anni 781 reformatione, pro computandi unitate duodecim denariorum. Nomen eius Romanum in australi Europa diu superfuit (sou, sueldo, soldo, sol, etc...), magis etiam Germanicum eius nomen in septentrionali Europa (shilling, skilling, schilling, etc...).

-Florinus: Inter aureas monetas, quae exeunte medio aevo apparuerunt, fuerunt quae magno internationali studio praecellerent: Hoc evenit florino Florentino. Cum aureae monetae etiamtunc rariores essent, florinus maxime claruit in Germanico mundo, ubi aurea moneta eximia ("gulden") facta est. Florino per longum tempus nullus aemulus verus fuit atque pleraeque monetae fere "exoticae", quae in Hansae vel centralis Europae fora adferebantur, plerumque solvebantur et in "gulden" vertebantur in localibus signationis officinis. Postea, argenteus thalerus ita informatus est ut idem valeret ac aureus florinus. Multo postea, fere anno 1840, Angli, quibus iam erant mediae-coronae ("half crown") duorum solidorum et sex denariorum (2 shillings and six pence) procedere statuere ad decimalem rationem; itaque duorum solidorum (2s) nummum signaverunt, quem florinum ("florin") appellavere. Hoc modo libra sterlinga valebat recte decem florinos. Haec vero hactenus... et hic labor solum post 130 annos, anno 1971, repetitus est, cum creatum est "new penny", quae centesima pars est librae. Florini ergo (qui etiamtunc erant simul ac "half crown"; nam Britanni servatores sunt!) facti sunt nummi decem "new pence". Nomen igitur "florini" selegi ad duorum solidorum nummum.

-Marca: Origine romana ponderis unitas, marca ab aurificibus servata est toto medio aevo occidentali. Fabricatores materiam sic praebebant signationis officinis, ut parvas palacras argentave gravia unius marcae, quae aliquando directo pro nummis unitatibusve rationis habita sunt in quibusdam regionibus. Post Pepinidis imperii finem, in signationis officinis quaedam libertas erat: pro numero ergo denariorum quos in argentea marca una excidebant, definiebatur horum denariorum pretium. Noti sunt, e.g., inter multos, denarii Hallenses (Heller Pfennig), denarii Provinenses, Turoni, Parisii, "sterlingi", etc... Mala moneta bonam fugante (ut edixit Gresham), denarii levissimi denique vicerunt. Borussi marcam ("Mark") in centum denarios ("Pfennige") divisam in imperio quod unificaverant inpossuerunt. Eius pretium tunc definitum est quatuor marcarum pro uno thalero.

-Scutellus coronatus vel scutullum coronatum: Hic agitur de monetis, quae nominata sunt pro figuris, quae in aversa parte sculptae erant: aliae scutellum, aliae coronam, aliae crucem, aliae caput, etc...In harum monetarum memoriam, charta decem solidorum ornabitur cruce in scutello delineata, cui scutello corona superposita erit (scutellus coronatus); Hoc modo quisque in sua lingua poterit eum sic nominare ut volet: scutellum, coronam, vel etiam crucem (c.f. "cruzado" antiquorum Lusitanorum); et hoc modo quoque postumus honor dabitur caduco nostro E.C.U.. Primus scutellus, a Sancto Ludovico creatus, emissus est anno 1266 cum decem solidorum Turonorum pretio: Propterea hanc selegi chartam decem solidorum.

-Libra franca: Libra, Romana ponderis unitas in origine, dicebatur libra vel aenea vel argentea vel aurea nec, omissis maximmis aeneisque nummis (assibus), unquam in nummum affecta est, sed praesertim adhibita est, ut multiplicaretur "aureus", dein "aureus solidus". Carolus Magnus, in reformatione sua, edixit eam valere viginti solidos, id est 240 denarios. Multo solum postea facta est moneta aurea variis in nationibus: florinus Florentinus (a. 1252), francus Ioannis Boni (a. 1360), etc... Cum sciamus IX° saeculo librae fuisse unum idem pretium in tota occidentali Europa, hilare est hodierna eius pretia comparare in variis Europaeae nationibus, ut videamus quam dissimiliter pretia diminuta sint: e.g. libra sterlinga etiamnunc valet 7,50 FFR; sed libra nostra Turona 0,01 FFR atque libra Italica 0,0025 FFR!

Constitui viginti solidorum chartam nominare "libram francam", ut simul ostenderem originis eius universalitatem, quam voluit conditor eius (Carolus Magnus, Francorum rex et Occidentis imperator) et eam liberarem a nationalibus adulterationibus. Ita, pro optione licebit eam nominare "livre", "pound", "Pfund", "lira",etc..., vel "franc" (noster enim "franc" est libra Turona, quae tempore rerum novarum a. 1789 aliud nomen accepit), tum quatuor Europaeae nationes huius nominis monetam habeant (Francogallia, Belgica, Helvetia, Luxemburgum).

-Ducatus: Aurea moneta Veneta, quae valebat 48 Venetos solidos (a. 1284); itaque eam selegi chartam 50 solidorum. Ducatus vel "sequinus" (a nomine signationis officinae, ubi fiebat: "Zecca") famam in Europa habuit similem florino, in geographica vero area paulo varia.

-Pistola: Pistola vel dublo pulcherrimus nummus aureus fuit. Hispani, qui anno 1537 coeperant emittere scutellos aureorum grammatum 3,10, postea instituerunt signare duplices scutellos (6,20g), "duplones" vel "pistolas". Commercio et cursu et piratica haec moneta diffusa et vulgata est per cunctas Atlanticas regiones, et Europaeas et Americanas.

Ut rem concludam, manifestum est etiam de moneta sub hodierna varietate venerabile communeque patrimonium re latere. Puto bonae Europaeae paedagogiae abundanter utendum esse huiusmodi imaginibus symbolisque, quibus apparet quantum commune nobis sit sub speciosa varietate celatum. Europaeenses timent, ne in Europa "animas suas amittant". Ceterum sibi videntur diligenter seponi ab Europae extructione, quam adhuc sibi servent publici officiales et oeconomiae aerariique periti. in Europaea Unione videntur debere esse non "cives", sed "emptores" in liberae mercium permutationis area, quae sine impedimento magnis transnationalibus societatibus patet. Si consilium eorum, qui Traiectus ad Mosam (Maastricht) foedus sequuntur, non est hoc, sine mora sunt tandem danda quaedam perspicua signa! Si systema a me propositum admittatur, manifestum fiat rectores non solum magnas societates internationales curare, sed etiam cordi habere commune humani cultus patrimonium Europaeensium. Tale inceptum potest esse fecundae paedagogiae origo nec non aliorum inceptorum, quibus civibus rerum oeconomicarum aerariive imperitis tandem liceat participes esse, in rebus suis culturalibus historicisve, aedificandae Europae, quae non sit terriculum his multis, qui oeconomiam non praeponunt humano cultui nec virtutibus consuetudinibusve, quas amant. Identitas (male notata) primum est memoria in Historia (quae est collectiva memoria) inscripta. Si homines desinant, cum sperent magnas XXi saeculi caedes delere, oblivionem fingere, et velint longius repetere totam Historiam usque ad originem, videant Europam non sepulchrum esse ab "animis" nationalibus metutum, sed hoc "animae supplementum" quo hodie egent. Magnae "renascentiae" Historiae nostrae nullae hoc processu carruerunt.

Albinus Flaccus Parisinus scripsit a. 1996 ineunte.

In llatinum convertit Genovefa IMME.

 

Nota bene: Latina verba "thalerus" vel "ducatus" quibusdam videre possunt nova verba subridicula. Quae tamen aequalia sunt monetarum quae sic dicuntur; Nam illis temporibus Latina lingua toti Europae comunis erat. Creanda igitur erant nova verba ad aequales res notionesve dicendas. Haec ambo verba (thalerus et ducatus) indicantur et alibi et in "Glossario mediae et infimae Latinitatis", quod DU CANGE fecit (a. 1678).