QUI SUMUS?

Ivanus, moderator Circuli Latini Barcinonensis, proposuit mense octobri 2003 ut habeat Circulus sessionem Sancti Mauri in vico (Sant Mori - Alt Emporda) in regione septentrionali Cathaloniae, quod consilium valde placuit sodalibus hujus regionis. Infeliciter, res praetermissa est diversis ex causis. Sed hac occasione sodales "septentrionales" consilium ceperunt circulum in hac regione quoque condere, quo duas opportunitates dentur unoquoque mense Latine loquendi in Cathalonia, diversisque in locis.

Barcinone in urbe plerisque habentur conventus Circuli Barcinonensis. Sodalibus autem "septentrionalibus" mores sunt rusticiores, ita ut decretum sit conventus praesertim habere in parvis vicis potius quam in ipsa urbe Gerunda (ubi tamen interdum fient); unde nomen "Circulus Latinus Gerundensis". Provincia enim Gerundensis scatet vicis amoenissimis cum innumerabilibus vestigiis romanicis et mediaevalibus.

Et idcirco conditus est circulus noster, Saturni die 15 mensis novembris 2003, primo conventu Sancti Martini Emporiarum in vico habito. Nonnullis autem impeditis duo viri tantum celebraverunt, sed conventus futuri procul dubio multo frequentiores fient.