VITA CIRCULI BOGOTENSIS


 19.12.2004.

Cum Circulus Latinus Bogotensis a paucissimis sodalibus conditus esset, quam primum decretum est -illo in circulo-crebro conventus celebrare ut, inter nos, quam saepissime Latine loqueremur. Sed, cum vere tam pauci essemus, quotienscumque conventum paraveramus -nescio quo modo- ipse sive nimis sollemnis fiebat, sive nimis domesticus..!! Ita, utroque more, omnia saepissime ad "conventum scaenicum" tandem ferre solebant, cum -eo in venerando sinodo- etiam ab uxore increpatus essem propterea quod ei videremur omnes ceteri sodales duo iam nimium esse locuti vel vinum bibisse…! Attamen, de re testis sum, multies -ac magna patientia- conati omnes sumus… Eo usque, tandem, uno ex illis diebus contionis, omnes consilium tacitum cepisse videremur, quod sic exprimi poterit ac poni nostro in vexillo:

"  Pro Latinitate,

agat quisque quod manu sit sua…

Praeterea,

cum tempus aut animus sit,

frequenter conveniant qui velint... " 

Itaque, cum de conventibus -scilicet- iam nil aliud dicam, de actis meis tantum, lectores carissimi, quid audeam vobis narrare…ˇUtinam intellegatis!

Remoto ioco, cum ipse valde Latinitate egeam, etiam dubito num tanta pro ea facere possim ut vexillum honorem nostrum… Attamen, cum pariter non egeam audacia, constitui homines ubicumque ad linguam Latinam discendam convocare, sic ut -eodem tempore- iis cum hominibus et ipse discerem, nam, ut scitis, docendo maxime discimus. Eo modo atque favente fortuna, mihi licuit duabus in universitatibus in quibus musicam doceo, parvos instituere greges Latine discentium: Tum, ex illo gregunculo quem condidi in Universitate Paedagogica, postea ortus est et grex ad litteras Graecas discendas, quem Carolus Petreius -moderator huius circuli nostri- nunc optime ducit. Et altera ex parte, in Schola Artis Machinatoriae, tamquam experimentum provinciae humanitatum -in qua iam per annos res ad musicam et cultum civilem pertinentes docueram- initium cepit cursus sermonis Latini, me moderatore ( !! ) .

Haec omnia vobis narrare oportet, quod hodie, hac in urbe quae olim Latinistas optimos aluit, quam primum semina Latinitatis rursus serere est opus, neque facile factu. Nam etsi valde est dolendum, vobis dico cursus linguae Latinae his temporibus omnino deese in scholis et universistatibus patriae nostrae, quamobrem necesse fuit nobis omnibus, qui pulcherrimam volebamus eam linguam colere, per nos ipsos discere. Itaque, cum vidissem plus triginta discipulos in Schola Machinatorum sermonem Latinum discere velle, putabam me somniare… Et tantum e somno beato experrectus sum, cum eos discipulos spectavissem ludos scaenicos agentes ac dialogos Latinos memoria recitantes, quorum photographemata -Parvae Avi sunt agendae gratiae- nunc et aspicere licet… !Eo tandem intellexi me haud somniavisse et, vere, mihi licuit laetari..!

ˇValeatis -o vos omnes- cultores Linguae Latinae, et vigeat per aevum Latinitas ubique in orbe !

Albertus Leongómez

 16.07.2004.

[Tamquam acta CLB ]

Etiamsi sodales Circuli Latini Bogotensis saltem hebdomadaliter convenire soleamus -etiam haud raro bis terve- ad Latine colloquendum, doleo tamen quod, cum adhuc tam pauci simus, raro fiat ut illarum sessionum acta scribamus, quas tamquam informaliter accidisse remur. Quam ob causam, haud dubium est quin -per tempus iam nimis longum- tamquam dormientes sive a Latinitate absentes videremur.

Attamen, cum gaudio narrare possumus circulum nostrum -etsi inter nonnullas difficultates- adhuc exstare vivereque, atque etiam haud paulo moveri. Pro tempore, semina Latinitatis spargere praecipue conamur. Itaque, et ego ipse condidi gregem tironum discipulorum vel potius "club" -ut vocabulo Anglico utar- ad sermonem Latinum discendum in quadam universitate Bogotensi quae Schola Columbiana Machinatorum vocatur. Loculus interretialis eius gregunculi Latini, quo intrare potestis -o spectatissimi tirones omnium terrarum- inscribitur:

http://groups.msn.com/LocutoriumLatinum

Sic, quoniam Carolus Petreius moderator iam post aliquot temporis discipulos Latinitatis habet in universitate Sancti Martini, credo nos plures mox futuros esse. Simul Olga uxor -sive Parva Avis- scripta actorum diurnorum Bogotensium in Latinam paulatim vertere conatur, ut haec circuli interretialis pagina iis scriptis ornetur.

 19.04.2004.  Die Veneris undevicesimo mensis Martii, sodales Circuli Latini Bogotensis convenimus in aulam facultatis musicae Universitatis Pedagogicae Nationalis, ut dictum erat, ad Latine tantum loquendum. Id quod per horam et dimidiam certe nobis facere licuit, etsi necesse fuit programa vesperis differre usque ad aliam occasionem, propterea quod ipsum erat institutum praecipue circum dissertationem magistri Mariani Escobar, qui et Graece et Latine docet in aliis universitatibus Bogotae, cuique tandem propter cumulum laboris advenire non licuit. Itaque libero more et sine programate, qui aderamus, inter nos Latine collocuti sumus usque ad horam qua necesse fuit cuique nostrum exire. Aderamus Olga Nicholls sive "Parva Avis", Carolus Petreius moderator, Elkin Saboya sive "Quintus" et qui haec vobis narrat, etsi postea novimus et Carolum Romerum, alium sodalem, nimis sero advenisse...
Albertus Leongomez scripsit.

 06.03.2004.  Saturni die sexto huius mensis Martis, sodales Circuli Latini Bogotensis convenerunt in domo nostra, ut paulisper loqueremur. Aderant Carolus Petreius et amicus eius Elkin, Maritus meus Albertus, Ego ipsa et, praesertim, Magister Marianus Escobar, vir Mexicanus humanissimus et eximius magister Latinitatis, qui sua praesentia nos honorabat. Is est vir octogesimum annum agens, qui Bogotae et in universitate Xaveriana et in universitate Sergio Arboleda, linguam Graecam et Latinam docet. Etsi brevissimum fuit colloquium, tamen lepidissimum quoque, nam de rebus publicis et historicis dissertum est. Postremo, decretum est rursus convenire die Veneris undevicesima mensis Martis, in aula facultatis musicae Universitatis Pedagogicae Nationalis, ubi Albertus docet, ut Conventus Primus Officialis Circuli fiat. Illa die, et magister Marianus dissertationem nobis offeret, inter res acturas et cetera proposita. Itaque, laetissimi sumus...
Parva Avis scripsit.

 20.10.2003. Primus conventus succedit feliciter. Momentum animorum fuit cum nos inter nos primo conspeximus. Excepti sumus in pulcherrimum cenaculum, cuius portae affixa legebatur nota Latine et iocose inscripta. Albertus et Olga et Ferdinandus homines rarae notae, sermone et usu amoenissimi sunt. Ferdinandus praecipue, ut senior omnibus, ita non serior vel tristis est, sed spiritu concilium adornavit. Olga non omittendam cenam paravit, ut ab ovo ad malum iucundam et antiqua simplicitate praeditam, -quare ego, intuitus etiam Albertum, cuius faciem aliquid proprie Latini habere diceres, non solum ad praeterita, sed ad Romana etiam tempora reduci videbar. Multa in exiguo temporis spatio sunt acta, ut imaginari potestis. concensus autem est factus circa eam rem, ut Circulus Latinus condatur: alii enim Bogotae habitant qui evocari possint, ut circulus membretur. Ego quidem laborabo cum sodalibus ut ita sit. non tamen photographemata sunt capta. ocasio autem proxime erit ad hoc, frequens et apta, cum denuo conventus fiant, nam prope vicini sumus et intentis animis laboraturi, ut ibi imponamus quae desint. Quam latinissime valete.
Carolus Petreius scripsit.