URBS NOSTRA

          

In arduis Andibus sita, Bogotá, urbs vetus et recens, vastum civitatis Columbianae caput, anno MDXXXVIII labente ab Hispanicis viris condita, inde ab initio sermone Latino in scientias et caerimonias usa, quum erigerentur sedes studiorum generalium, ubi scholares in aulis Latine loqui deberent, quodam modo in Latinitatem creata est atque destinata civitas, adeo ut postera etiam saecula Bogotensium complecterentur Vergilium, Ciceronique imitando mirum in modum incumberent. Verum Scholastica doctrina ab Illustratis vapulante, et Patribus per liberales bis exactis, e Concilioque Vaticano II religiosa doctrina vernaculis linguis vulganda, ratio studiorum adeo immutata est, ut Latinitas iam ferme a mentibus omnium exterminata videretur.

Verum enimvero urbs est pulchra et plena saeculi XX novationibus, quarum novationum minima non est ea, ut in tabernis caffeariis sponte et in quibusdam loquutoriis telephonicis liceat quoque per Interrete consilia votaque magistris peregrinis communicare, cumque eis commercium epistularum habere frequens, unde nascuntur discutiones fructuosissimae, - ad hoc necesse est recordari eius rei, ut ante, quum ex Bogota in Europam scriberes, responsum per hebdomadas mensesve exspectandum esset. Nunc, maiorem cum peregrinis quam cum civibus colloquendi copiam esse diceres: tot sunt in orbe terrarum erecta fora, creatique ab amicis Latinitatis circuli virtuales.

Eo modo, Circuli Panormitani opera accidit, ut Carolus Petreius ab Alberto Leongomez eiusque uxore Olga inventus sit. Quum autem vicini essent atque proximi, se ridentes decreverunt Bogotam, praeter alia cultus instrumenta, Latino quoque Circulo habendo dignam esse. Nam, qua in urbe floruit Miguel Antonio Caro, inter alios nobiles, ignobilesque Latinos, eam carere solidis et vastis studiis Latinis vitium delendum videbatur. Inceperunt ergo conatum, ut crebris conventibus sessionibusque privatis nonnisi Latine dissererent, et magnam ex nihilo societatem tum condendam ducebant, quum arbitrarentur id et sibi et urbi magnopere convenire, et doctis viris mulieribusque omnino acceptum iri.