Instrumenta
cogitandi

Carmina latina

Albertus Leongómez H.

 

Haec verba scripta sunt ut, aliquo modo , gratias referam magistro qui me et linguam Latinam ipsam et eam amare docuit: Hans Ørberg

Eodem modo, gratias cuncto corde agere volo magistro Georgio di Mariae , qui ipse omnia legere voluit ut corrigenda mihi ostenderet

 

I

Velut panis ipse,

e frumento efficitur ,

est anima hominum

e tempore facta

 

Dilexi propterea ,

Trans opera cuncta

et hominum acta ,

 

humanum intuitum

e liquido tempore

 

 

II

 

Si celeres alas haberem

supra orbem terrarum volarem

ut Daedalus, ita fugiendo,

ad alias regiones versarer

 

Nec mihi sunt alae ,

nec exire possum

nam hic labyrinthus

est certe ipsa mens

 

E tempore facti huius muri

quo fluit in cruore meo

sunt omnibus verbis altiores

nec vivens effugiam ex his

 

Nam ambulo modo

et tempus consumo

dum artem fugiendi

verbis, heu, exploro

 

 

III

 

Ex omni labore

Et omnibus actis

aliquid remanet semper

 

Quod crescit, augetur ,

ac metitur tandem . . ....

et postea seritur rursus .

 

A tempore antiquo

id notum hominibus

coniunxerunt vires,

tempora opperitur homo . . .

Sic panis apparuit !

 

Et simul cum eo,

populus antiquus

qui coleret agros . . .

 

Est populus quidam ,

semper pane carens . . .

ac semper qui patitur vim

 

 

IV

 

In noctis umbra spectabam

Lignum ardere

 

Dum intus flamma molliebat

Frigus et verbum in me ,

aliquid, subito, novi :

 

Ut ligna flagrantia sumus

homines omnes

 

Sic agit materia humana

ut lucem caloremque solvat

et, denique , nihil remaneat. . .

 

Nisi paululum caloris

recedens paulatim .

 

Ac vibrantia ,

quasi lux in umbra ,

humana

desideria ,

studia ,

spes .

 

 

V

 

A tempore quo puer erat

Cernebat trans verba illam vim

quae ventos et imbrem impellit

et tonitru et fulgure loquitur

 

Et mundus et gentes

et omnia animalia

arcana celabant

et codicem mirum

 

Spiritus mundi,

scintillans ac fluens ,

tremebat in muro

sub undis ex aqua . . .

 

Tum didicit legere signa

Et artem numerandi novit. . .

Ut undae aquariae muro

Erant litterae ac numeri menti

 

Curvamina picta

ardebant in charta .

Sub iis latebat

humana mens ipsa

 

Rursus illam vim

augere sentiebat

semper omnia nesciens

atque discens omnia .

 

 

VI

 

Propter solitudinem ,
scribo Latine .
Lingua mortua dicitur
In tempore hoc
Nam , olim , vivebat . . .

Et magica scientia
et mirabilia verba
hoc amne advenerunt

Propter solitudinem ,
in lingua mortuorum ,
valde loqui conor
Cum aliquo audienti ,
Videnti , viventi …

Ad homines vivos ,
In lingua mortuorum ,
locuturus sum .

Si aliquis audit,
in hac silva lata ,
vocem resonantem
ex cava spelunca ,
non tam solus sum .

Non ita ut saliam ,
cum mihi sit dies ,
in atrum silentium
filo lucis carens


Donec loqui possim
vel possim audiri ,
locuturus sum .

 

 

VII

 

Cum , albente caelo ,

effunditur lux ,

cogitare incipio.

Expergiscor sensim

et memoriae veniunt . . .

 

In somnis videbam

Manus laborare .

Sub pallida luna ,

ignoto labore ,

texebant in umbra

 

Tum propius accessi ,

eas recognovi . . .

erant manus meae !

 

At e somno statim

excitatus sum

 

 

VIII

( de novo ordine mundi . . . )

 

Tandem otio frui possum . . .
Relicta notione temporis ,
rursus mihi cogitare
licet in veterum lingua .
Omnium obliviscor ,
et locum admiror . . .

Sub arborum ingentium umbra
construxerunt muros albos .
Aquarii soni perveniunt
ac risus puerorum aere ,
dum sol inter palmas ardet

Quoniam pulchris balneis fruor
atque cogito latine ,
imaginor has pulcras thermas
Romanas esse vel fuisse . . .

Etiam multa ministeria
hic magna voce nuntiantur
ut mos erat in Hispania
cum Arabibus parebat. . .
Et illic me iam esse censeo !

( multum vini , nimium solis. . .)

Etsi temporis amisso sensu ,
tandem recordari incipio . . .

Hic hospitior nunc quia , heri ,
consilium requiescendi emi
quod otium promittebat mihi
atque large officia offerre

Et eram in saeculo
primo post vicesimum . . .
ut scriptum est in meis
accepti et expensi tabulis !

 

IX

( sequentia . . .. )

 

E tempore viator aberrans ,

valde intellegere conor

cur , ab imperio Romano

atque confecto labore ,

quietem civi emere oporteat. . .

 

Et duces hodierni

Qui ducunt historiam

Nos cives hortantur ,

ut crescat auctoritas ,

ex fabulis veterum . . .

ne homines dubitent :

 

" Vitae ratio bellum est.

Ut miles legionarius olim ,

est hodie civis ubicumque

ad pugnam paratus et pronus

semper arma manu dextra agendo.

Ita factum imus

civitatem novam :

Sub umbris agendo

lucem inveniemus "

 

Et cives omnium terrarum ,

Imperio novo parendo ,

quietem emunt, emunt bellum . . .

Nam hodie , aspicere bella

Emitur , venit pro quiete . . ..

Ac mercator idem est

qui vendit quietem ac bellum

 

 

X

 

Quamdiu , quam longe ambulavit

a die qua nominavit tigrem

ac res mundi pinxit in muris cavernae . . .

Eos igne illustrans,

murice et arena ,

depinxit tot bestias

quot oculis vidit. . .

et depinxit imbrem

et sitim et famem

et pavorem bestiae

et hominis qui sentit

feram insidiantem

haud procul a se

Et quot orbes circumegit terra

postquam ratio verbumque habuerunt

memoriam itineris solis . . .

Usque ad illam diem qua ,

in metu tremens ,

vulneravit manibus

et terram maternam

et silentium mundi . . .

Et semina vidit

aluntur a terra !

Quam magnum spatium conspexit. . .

Consumptae non fulgure sunt

formae quas ignis excudit

Memoria servavit

quos amavit mortuos

et cruore suo

terram sic rigavit

ut sibi aperiret

tandem umbras suas

ne famem sentiret

nec fame necaret . . .

 

Ploravit cum imbribus maris . . .

Intellegit sese mortuum ipsum esse ,

Ac denuo vivere voluit.

Corpus suum sivit

et sanguinem suum ,

alimentum fieri

quo ageretur machina ,

ab eo constructa ,

ad repraesentandam

veritatem mundi . . .

Et rursus propterea necavit !

 

Quot tempora fluxura sunt

Antequam nitores animae et rei

recognoscere possit.

Quantum etiam temporis  ?

 

Hodie manus suas

Sibi ostendit mirans

quantum etiam cruoris

lavaturus est

 

In pupulae fundo

ac prae siti tremens ,

permovetur vita ,

cognitio colligitur

 

Atque oculi miraturi sunt

usque ad illam diem

qua ex terra videant

spicam gemmare . . .

 

Erit illa arista

quam tempus sevit

ab initio mundi

 

 

XI

 

Ad scientiam quaerendam

quae dulcior est melle ,

perceptionem opto

translucidam esse

atque aliferos sensus

 

At sunt qualia limina ,

quantum cerni potest ?

 

Valde miror . . .

Et tantum

est unum

responsum :

 

Mihi sensus mei sunt

pro terminis ac limine

 

Tam procul quam videre possum ,

mea sternitur praesentia

et sum enim ubi est fons

ex quo sonus volans advenit

nam etiam auditur a me

 

At uter maius iter facit :

Conspectusne meus qui volat

tamquam apis trans montes et valles

an viator tibicinis sonus

qui undat in aere ad me ?

 

Etiam haec est quaestio admittens

responsum sed unum tantum :

Filis vitae insertus sum

Intra subtemina mundi .

 

 

XII

Locuturus sum de die

quam hodie venire novi . . ..

 

Quae erit ut illa dies

in qua cellula vivens ,

quasi novum pallium mundi ,

e materia inerti apparuit

 

Scio , ergo vivit spes ,

terram rursus esse gravidam

atque , maternam , portare

semen ante aetates satum

a patre tempore in eius

seducto fundo silenti . . .

Vivam usque ad illam diem ,

praeclaram quasi aurora mundi ,

quam hodie venire scio.

 

 

XIII

 

Aqua et sol ,

Arbores , formicae ,

Animalia cuncta et homines ,

aliquid semper transferunt.

 

Iter longum

Omnia sunt.

 

Sic diem ex die

gravitas vehetur

e loco ad locum ,

e loco ad locum ,

ut mundus ipse moveatur

ac , maribus ,

ingentia saxa rotentur

 

Ut veteres olim Aegyptii

vehebant petreas moles ,

sic agmine longo arena

- pulverea res -

cotidie a formicis transfertur

et homines hodierni ferunt

pecuniam in argentariam . . .

 

Tum rex Aegypti cupiebat

imaginem tollere suam

- corpus bestiae , caput viri -

ut viveret etiam mortuus

dum homines petras ferentes

- corpus viri, fatum bestiae -

optabant panem et tectum

ne viventes morerentur

 

Et hominum unda post undam

progreditur penes tempus

dum inter caelum et terram

lassitudo humana sternitur .

 

Ac tanto labore confectus ,

tanto bello, tanta caede ,

non homo sapiens sed tantum

materia movens se interrogat

 

Atque in speculo temporis

Diem ex die intuetur

utrum beluae sibi sit

an viri denique caput …

 

Ac , tamen , se scire scit.

Scitque aliquid transferri ,

E loco ad locum versari …

 

Ex humo ad holera ,

e bestia ad hominem ,

ex homo, tandem ,

ad ipsam tellurem

 

Et digitis pulverem rerum

sentit elabi fluentem …

atque moveri universa

 

 

XIV

Mane docens ,

Nocte discens ,

Necesse est mihi

Ut avi volanti

inter caelum et maria

luce cadente

petere saxum .

 

Si fluctus irati

strepitu magno

verberatum veniunt ,

ego, in medio mari ,

tectus quidem ero

 

Ut, oriente sole ,

Volem supra maria

tota ignota , varia ,

ac sub caelo aer

sustineat me

 

Ita ad saxa dura

utinam perveniam

ac denuo diem

vivam et laborem

 

 

primum edidit circulus latinus panormitanus

in eius interretialis sede : www.cirlapa.org

anno mmiii - palermo, italia -

Omnia propietatis iura reservantur ab

Alberto Leongómez Herrera