VITA CIRCULI BARCINONENSIS

Conventio duodecima Circuli nostri habita est sabbato die 23 Octobris 2004.


A sinistra: Ivanus, Franciscus, Aloisius, Agricola, Quirinus, Albinus, Petrus-Henricus, Xavierus, Carolus et Xaverius. Ubi estis mulieres!!

Saturni die 23 mensis octobris duodecimum conventiculum nostrum celebravimus. Convenerunt decem homines inter quos duo sodales, Quirinus et Petrus Henricus, post longam absentiam ad nos reduces. Hic anno sabbatico fructus est in urbe sua, ille thesin Romae in urbe praeparaverat (ubi conditor fuit, una cum Julio Sansonetti, Circuli Latini Romani).

Impossibile est refere omnia de quibus actum est. Praesertim sodales inter se melius se cognoverunt. Et si aliquid esset notandum, inceptum Ivani praecipue animadvertendum sit. "Scholam" enim instituit pro tironibus cui nomen "Latinum sine finibus" datus est. Speramus fore ut nonnulli tirones qui anno praeterito ad nos venerunt, sed propter egestatem linguae nunquam reverterunt, certiores facti reveniant.

Retulit Albinus.