Albinus, Carolus, Iuanus, Quirinus et Xauierus Circuli Latini Barcinonensis
nouembris sessionem feliciter Saturni die septimo uicesimo in solita caupona
"La Table du Pain" effecimus. alii sodales autem maioris momenti causa de
absentia sua se excusauerant.
De hodiernae latinitatis lexicis, de nouorum uerborum collectione gerenda ab
Iuano, de subscriptione periodici latini libelli quoque ab Iuano proposita,
de limitum paradoxis inter linguas ac dialectos (exempli gratia, Xauieri
oppinione, Linguarum Scandinauarum iuersitas siue seiunctio licet bene
intellegibiles inter se non discrepantibus linguistis, sed sine litteralis
linguae communis norma, singulis identitatis affectibus positis in
quantitatiue ualde parua dissimilium tractuum minore parti, ac Linguae
Sinicae unitas licet suarum dialectorum nonnullarum inintelligibilitas inter
se, sed cum litteralis linguae communis norma, mutatis mutandis quasi
Linguae Romanicae tantummodo Linguae Latinae dialectalem statum
haberent.Quirinus adeo dialectum neapolitanam circiter similiorem Linguae
Catalaunicae quam italicarum septentrionalium dialectorum esse addidit), de
Imperii Romani serorum temporum lingua in certo Caroli libro de re militari,
et de latina pronuntiatione cum differentia inter longa ac breuia
monophthongica vocalica phonemata in radioemissionibus de quibus Albinus
certiores nos fecit collocuti sumus.
Ceterum, Albinus circulorum nostrorum fora fundenda in unum esse
nuntiauit ut interretialis epistularis communicatio nostra augeatur.
Ea omnia iucunde ac amicaliter tractata sunt et denique restituta est
undecima hora ad proximos conuentus nostros incipiendos.
¡Vtinam decembris conuentui omnes sodales adsimus, ut propinando bona
auguria mutuo nobis circuloque nostro exoptemus!
Retulit Xavierus Barbastrensis.