VITA CIRCULI BARCINONENSIS

Conventio nona et extraordinaria Circuli nostri habita est sabbato die 3 Aprilis in Sancto Mauro.

Tandem conuentum in pulcherrimo uiculo Emporitano cui nomen est Sanctus Maurus (Sant Mori) parauimus. Dies fuit quoque uenustissimus, primus ueri ueris (parcite pessimum uerborum ludum!), quod quamquam astronomice a die 20 Martii iam uigeret, hucusque nihil nisi pluuias, caligines, frigora attulerat. Ex longinquo niuata Pyrenaeorum cacumina exspectabamus (necnon illius illustris Canigonis, subter quod habitat amicus noster Oliuarius Rimbault, qui infeliciter uenire non potuit), atque ante oculos propiora florebant prata reuirescentia. Inter cibos degustandos (quos optime coquit Vincentii auia, cui grates ingentes agimus!) de methodis uiuis ad Latinum discendum locuti sumus, atque eorum egestatem doluimus, praesertim in cursibus scholaribus Hispanis. Proposita ergo consideramus, ut paupertatem talem paulatim superemus (opes atque auxilia nobis deficiunt, non animi!). Impraesentiarum, Georgius noster Emporitanus inuestigationem per Universitatem iam incohauit, ut historia docentiae Latinae "uiuae" in Hispania studeat atque possibilitates huius methodi introducendi ponderet. Etiam nonnulla symbola antiqui periodici scholaris "Palaestra Latina" legere atque usurpare consideramus. Tandem, de Societate Circulorum Latinorum (SCL) ab Avito Londiniensi recenter peracta locuti sumus, necnon de nonnullis propter ipsam disceptationibus quas habemus (praesertim de necessitate quarundam legum ut membrum Societatis fieri liceat, quae nobis uidentur superuacuae).

Retulit Iuanus.