VITA CIRCULI BARCINONENSIS

Conventio octava Circuli nostri habita est sabbato die 27 mensis Martii in taberna "La Table du Pain".

 

Exigua fuit hominum frequentia, atque Triangulus potius quam Circulus fuimus: tam diuersae sunt sodalium occupationes ut hac uice tantum tribus nostrum conuenire licuerit. Nec per totum tempus Xauerius Barcinonensis adstare potuit, cum res familiares curare debeat optimus paterfamilias (praesertim si de Saturni die agitur!). Itaque, sine alio comitatu quam nostrae potiones, indesinenter locuti sumus ego necnon Xauierus Barbastrensis, qui reuera laudandus est propter diligentiam suam ad conueniendum, quoniam iter longissimum perficere debet ut Barcinonem petat quotienscumque conuenimus. Multis de rebus disseruimus, cum nulla fere sit materia ad quam Xauierus aliquid habeat ut addat, exponat uel interpretetur. Dialogus tandem peruenit ad discos audibiles Latinos celebrandos, qui maximo sunt adiuuamento quosque Sarauipontani (Caelestis, Sigridis) conficiunt maxima cum sedulitate. Sub molesta pluuia (urceatim, immo lapidibus, pluebat!) taxiraedam Xauierus ascendit ut stationem ferriuiariam peteret.
Nulla exstat proh dolor photographia huius conuentionis.

Retulit Iuanus.