Vulganturne linguae sponte an "impositione" quadam

Sententia mea dubitari non licet quin linguae, ex tempore Revolutionis Francogallicae, instrumentum dominationis et imperii saepissime factae sint. Quod si prius linguae erant quae ab aliis obruerentur, id sane sine consilio cuiusdam hominis accidebat.

Tum reges et tyranni aliis rebus utebantur ad populos sub iugo redigendos, praesertim religone, ut Augustus qui prisca sacra gentis Romanae restaurare instituit ad potestatem suam roborandam, vel reges Catholici qui Hispaniam totam Catholicam religionem profiteri voluerunt expulsis vel conversis mahometanis iudaeisque. Iacobini autem, quia athei erant, non religione, sed lingua usi sunt. Itaque, per ducentos iam annos res publica Francogallica linguas "regionales" oppugnavit, vituperavit, ab eorum usu incolas, praesertim pueros, deterruit, ut nunc paene deletae sint. Difficile est in Provincia Occitanam linguam, quae olim florebat, audiri non modo in urbibus, sed etiam in remotissimis vicis.

Eodem consilio, sed minore fortuna, Deo gratias, res publica Hispana delere voluit alias linguas non Castilianas. Imprimis, nomen usurpatum est Hispaniae ut lingua una denotaretur, Castiliana, exclusis aliis. Postea, res publica pueros tantum Hispanice erudiri statuit et tandem aliis linguis Hispanicis uti vetuit, quod factum est sub dictatoribus Primo de Rivera et Franco. Ipse memini me puerum in schola tantum Hispanice loqui potuisse, cum domi et cum amicis Catalanice loqueremur. Qui rerum status feliciter mutatus est et nunc loqui, scribi et erudiri qualibet lingua licet, quamquam Hispanica totius Hispaniae communis lege statuatur et eam res publica tueatur, aliae, vel eadem diversis regionibus, prout unaquaequae regio velit tutetur vel negligatur.

Anglica lingua subtiliore modo imponitur. Capitalismi victoris lingua est, quae magnis honoribus colitur et paene una utilis videtur, non iam modo a mercatoribus sed a plurimis hominibus. Adeo in honore sermo Anglicus habetur ut cantores sint qui sermone patrio deserto, nullo cogente Anglice cantent cum qui eos audiunt omnino non intelligant et ipsi, ut dicere ausim, vix quid dicant sciant. Simila istis in omnibus gentibus accidunt: ecce superiore anno in congressu quodam qui in Graecia celebrabatur partem cepi ibiqui -proh nefas!- mihi vetitum est non modo Hispanica, sed et Graeca lingua uti, tali modo ut tantum Anglice fas esset loqui.

Anglica lingua, autem, non vi imponitur, sed eius dominium signum est voluntariae deditionis omnium fere populorum, qui mollitia, blanditiis et fallacibus promissis ordinis oeconomici domiti sunt. Qui quidem ordo mihi diutius stare posse non videtur, cum tot nationes ima paupertate laborent, et tot milia hominum quotidie fame vel morbis sanabilibus pereant.

Scripsit Xaverius Barcinonensis.