DE INSTITUTIONE.

Cum Avitus noster in conspectu omnium hoc commercium de constituto Matritensi vivae Latinitati devoto posuisset, vobis omnibus quid sentiam tradere ausus sum et Latine quippe qui imperitus sim in Hispanice scribendo. Cum id quoque sciam hanc disputationem de viva Latinitate in institutione iam veterem, ad animos accendendos aptam, infinitam esse, tamen nonnullos e vobis paucis verbis de parva experientia mea delectaturos esse puto.

Nam iucundissimus ab hac aestate migravi in eam parvam et Catalaunicam urbem quae proxime finibus inter Galliam et Hispaniam sita est et nuncupata Francogallice Céret, Latine autem Ceretum (vel anno 833 Sirisidum ! Cf Appendix Marcae Hispanicae, VIII). Ibi linguam Latinam doceo discipulos qui XII vel XIII vel XIV natos sunt atque id VIVO MODO facio scilicet fere semper Latine, tertium iam annum. Quod sciam, institutio Latina in Gallia paulum differt a vestra : discipuli quattuor annos in scholis quae mediae sive collegia dicuntur manent priusquam accipiantur in gymnasiis sive Lyceis, alteri ad longiora studia sequenda alteri ad munera sine mora discenda. Francogalli igitur discipuli qui XII annos nati sunt Latinas litteras discere incipiunt, si quidem optant. Tunc binas horas hebdomadatim, per autem posteriores duos annos (antequam intrent superiores scholas secundarias) trinas horas. Qua re concluderes discipulos nostros in classibus ad bacchalaureatum parandum plus callere in convertendis Caesaris Sallustiive verbis quam plerosque Hispanos... Quod non plerisque discipulis accidere videtur. Etiam optimi studentes Tolosani quibuscum hoc anno classicam adgregationem superavi professi sunt se statim post bacchalaureatum semetipsos quasi tirones in lingua Latina habere omniaque iterum sibi discenda !!!

Cuius mali causas non explicabo. Non enim solum ad artem paedagogicam spectat hoc malum quo partim explanari potest quae sit cur tam pauci discipuli in Francogallia litteras latinas deponant inter mediam et superiorem scholam secundarii ordinis. Hoc tamen mihi compertum est : magistri Latinae linguae modum docendi suum iterum novare debeant - ut nuper gesserunt magistri linguarum quae vivae dicuntur - nisi omnem spem deponant.

Quid ipse expertus sum ? Quod magister et industrii discipuli methodo Orbergiana utentes cum ludis et commerciis epistularum inter discipulos et vivis sermonibus, trinis horis hebdomadatim per duos consequentes annos adhibitis, vix usque ad finem primi libri illius methodi adipiscuntur, id est vix possunt accedere ad lectiones scriptorum antiquorum. Tamen grammatica et vocabula sine molestia discuntur atque multo firmiora finguntur in illorum discipulorum mentibus quam in multorum e ceteris Latinistis aequalibus.

Si bene intellexi, quattuor annos Hispani discipuli habent ad bacchalaureatum parandum. Adhuc pergo affirmare (at spero futuram experientiam probaturam esse) duos primos multo melius illa viva videlicetque lentiore progressione adhibituros esse antequam gradatim et celerius in scholas ad Caesarem vel Ciceronem inter duos sequentes annos accedant. Hoc quidem multum laboris et contumaciae et fidei a magistris rogat ut Latine loqui et docere ipsi discant ! Sed quam multa et maxima et nova gaudia ! Qualis exercitatio ipsius magistri nulli secunda ! Quanta fortuna est vestra, Matritenses, talem invitationem ab optimis Latiniloquentibus in Europa accipere, universitate ministerioque ipso favente ! Haec hactenus !

Hac quoque occasione utar ut vos certiores faciam de difficultate mea inveniendi collegas Hispanos quorum discipuli commercia epistularia et Latina cum meis serant. Etiam paratus sum ad convincendos lycei nostri collegas ut tale commercium cum quolibet e vobis instituant (nec necessario hoc anno sed post Matritensia constituta !), ita ut conatus mei post mediae scholae classes in hoc loco continuentur (et vestri in propriis scholis !). Hoc unum omnes attendimus : ut quocumque modo discipuli quam optimi fiant nec aliquando eos paeniteat tam multos annos egisse in Latinis litteris colendis.

Scripsit Olivarius Rimbault.