DE MONTE SERRATO - GEMMA OCCIDENTIS

Proximis feriis, cum ex Andalusia domum tenderemus et a dextra parte Tarragona iam relicta suburbium Barcinonis nos quodammodo salutaret, oculi nostri captati sunt monte miro, qui cuiusdam serrae instar dentes suos ad nubes intendebat. Simul indice viarurn certiores facti sumus illum esse Montem Serratum (hodie Montserrat).

Tum uxor: "Ibimus illac; illa enim sedes sacri "Gral" esse videtur, quam cecinit Richardus Wagner." "Non credo verum esse: Montem Serratum haud dubie confundis cum Monte Salvatico quem Perceval vel Parcival (quo vocabulo significatur 'pertusura vallis'[?]) ascendit, ut inveniret sacrum Gral, i.e. calicem, quo losephus ab Arimathaea sanguinem Salvatoris recepisse fertur. Hoc in monte abbatia nota ordinis Sancti Benedicti est, quae initium capit e saeculo duodecimo." Et iam autoraedà nostrà iter flectimus alacriterque per valles virides in ambitum collis provehimur usque ad iugum, ubi inter fauces aspectus sacrarii oculis nostris praebetur.

Per claustrum apertum aedificium obscurum intrabamus; propter multitudinem hominum aegre procedere potuimus - sane plures sunt viatores saeculares quam peregrinatores pii (i.e. viatores in peregrinatione sacra). Cum denique per catervas quasi serpentes et resupinantes aulam domus Dei nacti sumus, postquam oculi nostri obscuritati adaptati sunt, aures nostrae miro sono Chori canentium virorum feminarumque captantur. Itaque uxori meae effigiem sacram Beatae Mariae usque petenti "consiste paulisper," inquam, "quaeso, numquam enim - mehercule - cantum tam admirabilem percepi! "

Tandem chorus mixtus cantum finivit et puerorum schola (hodie Escolania) cantum intonat; difficile est dictu utrius chori cantu magis commoti simus.

Quamquam autem lingua vernacula huius ecclesiae Catalana est, sacerdotes sermones diversis linguis agunt; cantus sane Latine, primum omnium "Salve Regina", quin etiam cantus "Sanctus" ab auctore musico R. Schumann creatus.

Post actionem ceteros peregrinos secuti praeter effigiem Beatae Mariae pompa silentiosa animisque collectis decurrimus: statua ex ligno confecta et modo Romanico picta est; ob colorem adustiorem "nostra parva domina fusca" appellatur.

Fama est summum montem iam ante Christum natum templum Veneris insignem fuisse; sed hoc opera Michaelis archangeli mirabiliter deletum. Octavo saeculo eremitae ibi vixisse fertur, sed ex nono saeculo Mons Serratus documentas scriptis confirmatur: itaque decimo saeculo nomina quattuor eremiarum vel eremitaticorum nobis nota sunt, quorum una locum illum occupavit, ubi nunc domus Dei. Iuxta hoc saeculo post abbas Oliba Catalanus monasterium fundavit et propter rumores de miraculis a Maria Virgine factis celeriter crevit. Itaque etiam duodecimo aut tertio decimo saeculo illa statua creata esse putatur, quae praeter venerationem religiosam etiam admiratione maxima propter artificium singularitr excellens insignis est.

Brevi post Mons Serratus in illa peregrinatione ad Compostellam [Santiago de Compostella] statio factus est.

Innumerabilis est copia ecclesiarum, montium, conventuum, qui consecrati vel nominati sont nomine Montis Serrati; permagnus erat numerus amicorum et hospitum decursu temporum. Papa Iulius Secundus, cum ibi abbas honoris causa esset, claustrum ogivale[?] (i.e. modo Gothico confectum) construendum curavit; Roncalli cardinalis - nondum papa electus - ibi versatus est; Carolus Quintus imperator et Philippus IIus rex exspirantes candelas tenuerunt ibidem consecratas. Saeculo denique sexto decimo pro nimis parvo sanctuario Romanica basilica hodiernae latitudinis exstructa est et postea completa est aliis aedificiis. Tum etiam proeminentissimus visitator fuerat iam pridem Ignatius de Loyola, miles Hispanus, qui ibidem affectus est impulsu, ut vitae suae cursum novum daret.

Inter invasionem Hispaniae ab exercitu Napoleonis basilica magna ex parte deleta est praeter statuam Beatae Virginis, quam quidam monachus absconderat.

Quicumque ad sanctuarium et Montem ascendere cogitat, si autoraeda sua ipsius utitur, inveniet stratam satis commodam, quae montem cingens modice praeceps est minimeque periculosa. Qui neque coenautocineto vitam committere audet, neque pedibus suis iter facturus est, cella funiviaria utatur: omni modo gaudere pulchritudine locorum iuvabit.

PAVLVS KAVTENBERGER
Germanus Bornhemiensis
In
VOX LATINA, 1987, fasc. 89