In Honorem Josephi Mariae MIR

Barcinonensis.

1913-2000

 

 

At primum dicere liceat P. Mirium totam fere vitam in aulis egit linguam latinam suis alumnis tradendo: Cervariae, Alabonae, Barbastri, deinde ab anno 1965 Romae in Instituto Altioris Latinitatis, deinde in Pontificia Universitate Lateranensi.

In catalogo operum suorum, nescio quare, opus suum maximum ignorat, commentarios dico qui inscribuntur PALAESTRA LATINA. Quos non ipse condidit, sed P. Emmanuel Jové, qui martyr occubuit anno 1936; sed Mirius noster suam operam iam ab initio praestitit. At post atrox bellum civile hispanicum, ab anno 1942 usque al 1964 ipse Mir moderator exstitit et scriptor fecundus. Nullum legas horum Commentariorum fasciculum quin vel articulum, vel recensionem, vel epistulam Mirii invenias, quos commentarios in dies auxit et paginis et studiis aliisque, et novo fasiculo Palaestrae Adulescentium locupletavit. Non possum singillatim omnia quae Mir illic scripserit consignare neque quae in commentariis Latinitas, Alma Roma, Societas Latina, Vita latina.

Nunc ad bibliographiam P. Josephi Mir venio:

1. Sunt opera quae solus exaravit:

Nova et vetera, seu libellus explicans picturas auxiliares Delmas. Tipografia Camps Calmet. Tàrrega 1949. Latine edita in commentariis Palaestra Latina, in libellum 118 pagellarum collecta sunt et typis mandata. De ho libello scribit ipse P. Mir: Opusculum magni momenti eo quod est primum tentamentum verum firmumque vertendi verba recentia in sermonem latinum. Multum lavoravi in consulendis auctoribus huius aetatis –qui quidem multi non erant- . Fuit tamen primus gradus –prima provocatio ut ita dicam- ad superandum illum sese exprimendi modum "per circumloquia" quo sese alii exprimere solebant, ut Cardinalis Bacci et socii.

Nova verba latina: Editorial Claret, Barcelona 1970. Ex officina typographica Fci. Camps Calmet, Tarregae in Ilerdensi Provincia. In Aedibus Librariis Claret, Barcelona pp. 300.

Quae Mirius noster audacter in opusculo Nova et Verera initiaverat, in hoc ampliore libro amplificat, emendat, auget, novo vigore exponit. Omnes articuli tabulis pictis ornantur.

2. Interfuit in his conficiendis libris:

Spes-Vox: Diccionario ilustrado latino-español, español-latino. Bibliograph. Barcelona 1960

Initio hoc lexicon depromptum est ab eo lexico cui nomen Dictionnaire illustré latin-français professoris Gaffiot (Hachette Parisiis 1934). A quinta editione hispana, Mirius et alii Palaestrae Latinae socii apte emendarunt et amplissime auxerunt vocibus a vocabulario christiano desumptis. Multotiens editum est.

Mir-Calvano: Nuovo vocabulario della lingua latina. Italiano-latino, latino-italiano. Montadori - ELI.

Mirius operam maximam navavit in parando lexico italo-latino, in quo conficiendo multos annos laboraverat. Plus quam 50.000 exempla vendita sunt. Primum est linguae Latinae lexicon quod plurima et plurima verba novata complectitur, quodque praestans ille Latinitatis cultor apparavit, scilicet I. Mir. Res est magni momenti, praesertim iis qui linguae Latinae student tanquam linguae vivae. Adiutor I. Mir fuit C. Calvano

Lexicon recentis Latinitatis: Libraria Editoria Vaticana in Urbe Vaticana a. MCMLXXXXII. In hoc lexico conficiendo, Mirius praesetim adjuvit aliorum auctorum operam recognoscendo, summa ingenii acuitate summaque patientia singulorum auctorum contributionem una norma regendo, singula verba examini subiciendo sub luce recentiorum studiorum.

Curso de Latín Polyglophone CCC (Centro Cultura por Correspondencia. San Sebastián 1959.

Hoc opus 12 fasciculis constat tabulis pictis ornatis, singulis discis phonographicis ditatis. Socios habuit eos qui eo tempore professores cum ipso erant in seminariis claretianis: Marianus Molina, Jesus Aramendía, Jesus Aspa, Jacobus Sidera, Jacobus García. Qui omnes etiam scribebant in Palaestra Latina.

Mir – C. Calvano: Impariamo il latino / Discamus linguam latinam

Duobus volumellis continetur, quae a Mirio et professore C. Calvano confecta sunt

Mir- Caruano: Via omnibus aperta

Hoc titulo exprimitur opus tribus volumellis constans omnino latine scriptis

a) Summa grammaticae Latinae ubi eae regulae tantum proponuntur quae vere necessariae sunt, ne alumnorum memoria nimis oneretur.

b) Exercitationes, quarum altera pars dicitur Iter Romanum, quod iter perficiunt scholastici duo britanni Romam petentes ut linguam latinam latine loquendo discant.

Hi libelli editi sunt cura Academiae Latinitati fovendae.

In collectione Textos Palaestra Mirius paravit duos libellos qui inscribuntur Ciceronis epistulae selectae, Ciceronis Pro Ligario…

Narrationem hispanicam cui titulos Maese Pérez el organista, auctore Gustavo Adolfo Bécquer, Mirius mirum in modum latine bis edidit ap. Palaestram Latinam 1956, secundo 1982.

Libelli ioculares (italice Fumetti, alibi Comic, inter imagunculas nubeculatas) Iuvenis – Adulescens

Mirius operam suam perlibenter praestitit his libellis iocularibus quos latine edere coepit cl. vir Lambertus Pigini. At nescio quotiens et quantum.

Ipso Lamberto impellente, quos sequuntur libellos latine convertit qui quidem edebantur ab Instituto "European Linguage Institute, Mondadori Editore:

1) Donaldus Anas et nox Saraceni. Plus quam 50.000 exempla vendita sunt.

2) Donaldus Anas et actiones F(iduciae) 1984.

3) Insuperabilis Snupius Romae 1984 In latinum converterunt V. Angelino lycei Alexandriae praeses atque I. Mir.

4) Jesus Nazarenus (vita Domini imaginibus illustrata) 1984. Huius narrationis textus selecti sunt a J. Bermejo, tabulae pictae a Blasco. Est inceptum mirificum inter imagunculas nubeculatas. Scripta ex Vulgata sumuntur.

3. Dum Romae linguam latinam in Instituto Altioris Latinitatis tradebat, nonnulla documenta curiae Vaticanae latine convertit, inter quae Adhortatio apostolica postsynodalis Christifideles laici 1989. Etiam aliquot capita primae editionis Catechismi Romani

4. I. Mir interfuit plurimis de latinitate conventibus, quibus semper fere aliqua scripto proponebat de vocabulis latinis novandis creandisve.

Interfuit congressibus pro lingua latina provehenda –pour le latin vivant- Avenione, 1956, Lugduni, 1959, in urbe Pau, 1975, aliisque conventibus in urbe Bucarest 1970; Barcinone 1971; Convivio Salernitano, 1971; Studiis Horatianis, 1971; Feriis Roveretanis, 1971; Studiis classicis, Matriti, 1974; in Melitta, 1973

5. Cum pius devotusque vir esset et sacerdos Mirius noster, zelo ardens Dei, duos libellos ad orationem fovendam, lingua Hispanica scripsit ediditque, Migajas divinas, Madrid 1954, latine (Micas divinas); Ansia de luz en la tarde, Barcelona 1985, (latine Lucis desiderium hora vespertina).

Ut finiam, dicere liceat me ut thesaurum servare exemplar fabellae qui inscribitur Donaldus Anas a Mirio ipso mihi dicatum. Exemplum praeclarum est et comitatis et humanitatis P. I. Mir, qui me puerum in Seminarium cervariense recepit, postea me docuit linguam latinam, tandem me eiusdem communitatis socium et Palaestrae Latinae a secretis habuit. Hunc libellum mihi his litteris dicavit, specimen amicalis nuncupationis:

PATRI IACOBO SIDERA C.M.F

FRATRI SOCIO AMICO

MEMORIA DVM TENEO

TOT AC TANTA ABS TE BENE GESTA

ATQVE PRAESTITA

SVMMO STVUDIO AMORE DILIGENTIA

HVNC LIBELLVM QVI DICITVR

DONALDVS ANAS ET ACTIONES FIDVCIAE

LIBENTI AC SINCERO ANIMO DICO

QVO GRAVIORA VITAE NEGOTIOLA

LEGENDO DISCENDO SVBRIDENDO

ALIQVANDO LEVARE VALEAS

Romae

die 8 m. oct. a. 1984

Quis non delectetur his legendis?

From: JSP to MBT