AGENTURA NUNTIORUM LATINORUM
Russi intrant Ossetiam Meridionalem
<description>Die Iovis mane copiae Russorum curribus loricatis adortae sunt Ossetiam Meridionalem repellentes milites Georgianos, qui die Iovis hanc regionem autonomam Georgiae recapere conati erant e manibus rebellatorum.
Aeroplana Russica pyrobolis deleverunt aeriportum militare ad urbem capitalem Georgiae, Tbilisi.
Praesidens Georgiae, Mikheil Saakashvili, nuncupavit incursum Russorum actum belli rogavitque socios US-Americanos, ut sibi auxilium ferrent. 
Dux separatistarum Eduard Kokoity, accusavit autem Georgianos, quod centenos cives Ossetianos necaverunt urbe capite Ossetiae, Cchinvali, ab iis die Iovis capta.
Separatio Ossetiae Meridionalis durat a tempore belli civilis annorum 1992-93. Rebellatoribus favet regimen Moscoviense.</description>
Pytho ex machina
<description>Pythonem longitudine 2,5 metrorum in machina lavatoria latentem invenit Mary Ranger, incola urbis Gorham US-Americanae civitatis Maine, cum vestimenta sui modo lavata e machina reperire conata sit. 
Licet obstupefacta, domina Ranger celerrime machinam lavatoriam clausit biocolytasque statim invocavit, qui anquem scite caperent atque in therotropheum adducerent.
Pytho sine dubio fistulis aquam ferendis in machinam pervenit. Quaeritur possessor eius.</description>
Petroleum in Arctica latens
<description>Usque ad 90 miliarda doliorum petrolei in regionibus Arcticae sub maris aqua latere potest - nuntiant geologi US-Americani pro \"Financial Times\" scribentes. Quod item sit ut omnes hodie nobis notae venae petroleariae Russorum sive 13% omnium venarum mundi, de quibus scimus quaeque nondum extrahuntur.
Hoc nuntio allato aemulatio gravior fieri possit de dominatione super Arcticam inter Daniam, Norvegiam, USA, Canadam et Russiam - monet haec ephemeris Londinensis. </description>
Via ferrea Transcaucasiana
<description>Anno 2011 via ferrea Transcaucasiana iunctum iri Turciam, Atropatem (Azerbeidaniam) et Georgiam, decreverunt praesidentes trium terrarum -Abudllah Gul, Ilham Aliev et Micheil Saakasvili, qui sollemne struere viam die Iovis coeperunt Carsiae in urbe Turcica. 
Nova via, quam praesidens Turciae nuncupavit \"ferream Viam Sericam\", longitudine 180 chiliometrorum struenda sit expensis 600 milionibus dolariorum. Ea utens commercium inter Europam et Caucasiam Meridionalem agi poterit sine usu viarum Russiae.</description>
Ursi obsident geologos
<description>Ursi obsidione tenent geologos Russos, qui relinquere nequeant campum in paeninsula Camcatciana positum - nuntiaverunt magistratus huius regionis Russiae.
Saltem 30 fame laborantes ursi grasantur prope campum geologorum, qui investigationes sismicas ibi peragunt. Iam duos geologos hae bestiae necavisse nuntiantur.
Causam famis bestiarum esse nimiam hoc anno propagationem ursorum et simul paucitatem piscium in fluminibus Camcatcianis, quae pisces esca principalis ursorum esse solebant.
Paeninsulam Camcatcianam incolunt circiter 16 milia ursorum, qui sermone locali \'codiac\' et nomine Linneano \'Ursus arctos Middendorffi\' nuncupantur. Est ille alter maximus omnium generum ursorum, post album ursum maritimum.  </description>
Insulae fluminis Ussuri Sinis traditae
<description>Russia tradidit Seribus unam et dimidiam partem alterius insulae in ostio fluminis Ussuri in fluvium Amur influentis. Donum est superficie 200 fere chiliometrorum quadratorum.  
Agitur de insulis Tarabarovskaia et Velikaia Ussuri, sive Sinice Yinlong et Heixiazi, de quarum possessione longe ambae terrae luctabantur. 
Anno 1969 de alia insula fluminis Ussuri, Damanski, acriter pugnatum est inter Russos et Sinenses, nonnullis centenis militum tunc necatis.
Donum Russorum a nonnullis rerum policarum peritis putatur esse pretium coalitionis diplomaticae Moscoviae cum Seribus contra US-Americam. </description>
Franciscopolis maxime ambulantibus idonea
<description>Maxime idonea ambulantibus incolis est in Civitatibus Unitis (USA) urbs Sancti Francisci (San Francisco), at praecipue tribus eius Sinica (Chinatown), centrum fiscalis (Financial District) necnon ipsa media urbs - patet ex investigatione a societate Walk Score peracta.
Alteram in hac indice urbem ambulantibus amabilem esse Novum Eboracum (New York), praesertim autem tribus eius Tribeca, Little Italy et Soho. Tertia urbs, ubi non tantopere automobilia timere in viis debeas, est Bostonia (tribus Back Bay-Beacon Hill, South End, Fenway-Kenmore).</description>
Batavia: ecclesia asylum fumificatorum?
<description>A 1 Iulii non licet nicotiana fumare in cauponis Bataviae, possessor ergo tabernae cafearia \"Cafe Lindeboom\" urbis Alkmaar, Cor Busch, mutavit statum huius cafei in... ecclesiam. Condidit enim Solam Veram Divinam Communem Ecclesiam Fumificatorum.
Membra huius ecclesiae credunt in \"sanctum trinum fumi, ignis et cineris\" et colunt deum bacilla nicotiana fumando. 
Lege Batavica magistratus non possunt limitare libertatem ecclesiarum, Busch ergo sperat ei suisque licebit porro nicotiana fumificare in aedibus \"Cafe Lindeboom\" nunc in ecclesiam mutatis - nuntiat ephemeris \"De Telegraaf\".
Casus Betancourt: abusus signi Crucis Rubrae
<description>Milites Columbiani, qui ante duas septimanas e manibus rebellatorum FARC liberaverunt obsidem Francogallam Ingridam Betancourt, abusi sunt signo Crucis Rubrae, quod signum nullo modo ad usus militares adhibitum debuerit - nuntiavit statio televisifica CNN. 
Accusationem confirmavit praesidens Columbiae Aalvaro Uribe, qui dixit tamen Cruce Rubra signatus fuerat tantum unus militum, qui hoc signum adhibuerit contra iussum praefecti agminis specialis.  </description>
USA Formosanis aeroplana non plus praebiturae
<description>Monitu regiminis Sinarum communisticarum USA venum non praebebunt iam promissa nonnulla dena aeroplanorum generis F-16 necnon alia arma, quae regimen Formosanum (insulae Taiwan) emere voluit summa 11 miliardorum dolariorum.
Causam recusationis aeroplana venum Taiwanis praebere esse pressionem politicam Sinarum admisit praefectus classis US-Americanae in Asia Orientali, admirallus Timothy Keating. </description>